IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSPICUUM TEMPLUM
PAROECIALE TEMPLUM SANCTO PONTIANO PAPAE ET MARTYRI
DICATUM IPSUMQUE IN ARCHIDIOECESI PLATENSI SITUM,
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Conspicuum templum hoc simul catholicae operae pietatisque fidelium documentum demonstrat, simul potissimum primaevae Ecclesiae revocat recordationem, ipsius Romani Pontificis Pontiani, qui clarum fidei dedit testimonium, significans memoriam. Pastoralis quoque ibidem actio efficaciter explicatur ad communitatis ecclesialis utilitatem ac spiritalem progressum. His consideratis rebus, Venerabilis Fratris Caroli Galán, Archiepiscopi Platensis, precibus subveniendum censuimus, qui suum tum ostendens postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitavit ut paroeciale templum Sancto Pontiano dicatum, quod in urbe Platensi invenitur, in ipsius archidioecesi, in Basilicarum Minorum album referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica pro Nostra auctoritate sacrum aedificium, de quo supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus. Iuvat tandem Ecclesiae primigenos testes collustrare, qui vitam suam pro Christi nomine tradere non dubitarunt. Ad eos igitur mentem et animum referentes qui nunc sunt fideles, studiosius ad proposita religionis tenenda compelluntur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Ianuarii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana