Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSPICUUM TEMPLUM

SANCTUARIUM, BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM, QUOD INDICATUR
POPULARI SERMONE «OUR LADY OF VISITATION», ARCHIDIOECESIS
 TUGUEGARAONAE, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Conspicuum templum hoc simul missionariorum industriae habetur documentum simul pietatis fidelium testimonium. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant resque ad cultum pulchre explicandum necessariae. Signum quoque Mariae Virginis venustum asservatur quod sodales Ordinis Fratrum Praedicatorum olim comportarunt, ad quod fideles magna cum fiducia accedunt, superna subsidia petituri. Nos autem his spectatis rationibus, huius templi considerata praestantia et his fidelibus significatione, Venerabilis Fratris Deodati A. Talamayan, Archiepiscopi Tuguegaraoani, precibus concedere voluimus, qui suum tum significans postulatum tum suorum fidelium, plurima prece efflagitavit ut sanctuarium Beatae Mariae Virgini dicatum, quod «Our Lady of Visitation» vocant, in urbe quam «Piat» appellant suae archidioecesis situm, in Basilicarum Minorum album referetur. Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de qua supra est facta mentio, Basilicae Minoris dignitate decoramus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur deinde quae decretum iubet «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX foras emissum, quibuslibet minime obsistentibus rebus.

Ceterum caelestem Matrem exoramus, ut fideles cunctos ipsa tueatur, soletur, suis beneficiis cumulet. Ii pariter hoc superno patrocinio roborati, renovatis propositis, studiosius in rem catholicam incumbant.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Martii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana