Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FLECTO GENUA

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE AB INCARNATIONE ROSAL
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Flecto genua mea ad Patrem... ut valeatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi» (Eph 3, 14. 18-19). Ita Paulus Ephesios allocutus est postquam ipsemet, singulari fultus gratia, investigabiles mysterii Christi divitias est perscrutatus. Venerabilis Dei Serva Maria ab Incarnatione Rosal, illud persequens Paulinum exemplum postquam per passions Christi contemplationem in divitias Cordis eius sese immerserat, ad augendam praesertim apud puellas cognitionem Iesu vitam insumpsit. Quae quidem non tantum Bethlemitas Sorores reformavit, verum etiam apud diversas Americae Australis civitates sociatam praestitit operam ad Ecclesiae incrementum atque mulieris dignitatem per institutionem et culturam vindicavit. Guatimalensi in civitate, in pago Quezaltenango, die XXVI mensis Octobris anno MDCCCXX nata est a parentibus christiana fide valide firmatis, et insequenti die aquis baptismatis est abluta, Maria Vincentia nomine accepto. Parentes saepe eam hortati sunt ad caritatem erga pauperes exercendam et ad cultum erga Nativitatem Passionemque Christi Virginemque Deiparam fovendum. Septemdecim annos nata, persensit se ad vitam religiosam esse vocatam, et anno MDCCCXXXVIII Guatimala in urbe religiosum induit habitum in coenobio Sororum Bethlemitarum, nomen sibi assumens Mariam ab Incarnatione a Corde Iesu. Silentii, observantiae regularis, solitudinis studio flagrans, anno MDCCCXLII debita cum licentia in conventum Sanctae Catharinae transiit; perspiciens tamen mansionem illam ineptam esse animae suae, de spiritalis moderatoris consilio sequenti anno in coenobium rediit uncle ohm discesserat; tunc Deus ei munus concredidit pristinam observantiam restituendi. Anno MDCCCLV moderatrix constituta, reformationem incohavit Sororum Bethlemitarum, novas exarando Constitutiones. Haud pauca discrimina oppetere debuit, quin animo umquam deficeret, immo reformationis opus maiore perrexit studio. Quando in difficultatibus versabatur, in contemplatione Passionis Christi mentis solatium quaerebat; sic enim animum firmare, fidem spemque corroborare consueverat. Cultum quoque diffundere conata est erga Cor Iesu et Beatam Mariam Virginem. Anno MDCCCLXI, variis cooperantibus sororibus ut novas Constitutiones ad effectum deduceret, in pago suo natali religiosam condidit domum. Gloriam Dei proximique salutem appetens, fratribus indigentibus et aegrotis sedule inserviit, institutionem puellarum iuvenumque apud scholas et convictus provexit. Sororibus suis dicere solebat: «Omnia amitti possunt, dummodo ne amittatur caritas». Patria relicta, aliis in Nationibus operam suam constituit; domus sunt diffusae in Costarica, Columbia et Aequatoria. Ut patet, contemplationem cum actione componere scivit; fortitudinem quidem ex contemplatione attigit ad opera apostolatus exercenda. Tam labores apostolici quam innumera itinera ad bonum faciendum valetudinem suam enervarunt. Anno MDCCCLXXXVI, die XXIV mensis Augusti, cum in urbem Tulcaniam iter quoddam faceret, a Deo vocata terrestrem vitae cursum explevit. Exuviae eius ibidem sunt conditae et decem post annos Pastopolim translatae, ubi sepulcrum eius exstat et quo innumeri fideles cotidie peregrinantur. Causa beatificationis et canonizationis anno MCMXII est incohata. Servatis omnibus de iure servandis, die VI mensis Aprilis anno MCMXCV Nobis coram decretum prodiit de virtutibus heroum in modum a Dei Serva exercitis et anno MCMXCVI die XVII mensis Decembris decretum evulgatum est super miraculo, intercessioni Servae Dei adscripto et in Columbia anno MCMLXXV patrato. Idcirco statuimus ut beatificationis ritus die IV mensis Maii anno MCMXCVII Romae celebraretur. – Hodie igitur in foro ante Vaticanam Sancti Petri Apostoli Basilicam inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Nos, vota Fratrum Nostrorum Ambrosii Echebarría Arroita, Episcopi Barbastrensis-Montisonensis, Victoris Aloisii Mondello, Archiepiscopi Rheginensis-Bovensis, Iulii Nicolini, Episcopi Cremonensis, et Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Florentinus Asensio Barroso, Zephyrinus Giménez Malla, Caietanus Catanoso, Henricus Rebuschini et Maria ab Incarnatione Rosal Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Florentini Asensio Barroso die nona Augusti; Zephyrini Giménez Malla die quarta Maii; Caietani Catanoso die vicesima Septembris; Henrici Rebuschini die decima Maii; et Mariae ab Incarnatione Rosal die vicesima septima Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae vero decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Maii, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana