IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE DECRETALES
SPIRITUS DOMINI
QUIBUS IOANNI DE DUKLA SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me» (Is 61, 1).
Isaiae haec verba, quae Dominus in synagoga Nazarethana recitavit, in publici operis ipso aditu, cunctis his sunt tribuenda, qui a Deo vocantur atque ad Christi missionem continuandam mittuntur. Verba haec ideo procul dubio ad Ioannem de Dukla referri etiam possunt, qui complures inter sanctos beatosque annumeratur, qui in Polonia saeculis XIV et XV exstiterunt. Plus minusve anno MCCCXIV in parva sed antiqua urbe Dukla natus, quae in radicibus montes locatur qui Cergowa vocatur, Ioannes primum vitam aliquantisper eremiticam exegit, montes petens qui circa natalem urbem sunt. In silentio et solitudine eum Deus pellexit atque in mysterii Filii sui experientiam induxit. Ioannes maxime optavit ut Christo conformaretur, eiusdem sensus et vitae formam sumens, ut in eo inveniretur nova creatura (cfr Gal 6, 15). Postea ingredi statuit Ordinem Fratrum Minorum S. Francisci. Hi saeculo ineunte XIII in Poloniam venerunt, qui Pauperis Assisiensis ad exemplum in regione christianam vitam paupertatis spiritu fraternaque dilectione foverunt, cum paupertate et simplicitate cultum sapientiamque pariter commiscentes. Quae res in pastorale quoque opus redundavit atque effecit ut sancti beatique Franciscales innumeri exsisterent. «Quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io 10, 36) cum imitaretur, presbyterali ordinatione suscepta, Ioannes de Dukla, in nova vitae consecratae condicione, Dei Verbo diffundendo sese addixit ac pastorali animarum curationi, Sacramentum potissimum Reconciliationis assidue ac patienter celebrans atque opinionem acquirens sapientis concionatoris et Confessarii studiosi. Eum homines Dei appetentes turmatim conveniebant, eius verbum audituri eiusque exemplum sumpturi. In latis Poloniae, Ucrainae, Moldaviae et Bielorussiae regionibus suum apostolatum explicavit. Optimis propositis magnorum reformatorum Ordinis Franciscalium pellectus, qui fuerunt S. Bernardinus Senensis et S. Ioannes a Capestrano, qui in Polonia nonnullis ante decenniis fuerat, anno MCCCCLXIII postulavit Ioannes de Dukla ut ingredi posset reformatum Ordinem Observantiae ut aiebant. In novo quoque statu Beatus pastorale ministerium frugiferum agere perrexit ab Eucharistia et a filiali dilectione in Virginem Mariam ignem illum caritatis sumens, qui eius verbis elucebat atque christianae commiserationis actibus, quae miseros et innumeros pauperes solabantur, qui ad eum fidenter concurrebant, pro certo habentes se in humili S. Francisci filio paternum misericordemque Dei vultum inventuros. Ioannes in corde suo ardorem flagrare sentiebat in Dei sanctitatem cuiusque cum in precationis colloquio verbum sumpsisset, vita, labiis et actibus id proclamabat atque pro Deo adversum malum peccatumque loquebatur. Christi Ecclesiae unitati studens, ferventissime oecumenico sensu imbutus, adlaboravit ad dialogum cum Fratribus Ecclesiarum Rutenae et Armenae instituendum, ut Spiritus Sancti virtute necnon vitae vere evangelicae testimonio, obices divisionum et inter Christi discipulos praeiudiciorum tollerentur. Senex ac visu amisso operari perrexit pro fratrum bono, vivida caritatis flamma intus permotus Illius quem Pater consecravit pro mundi vita (cfr Io 17, 19). Die XXIX mensis Septembris anno MCCCCLXXXIV Leopolitana in urbe, una cum fratribus cum psalmos recitabat, aerumnis atque apostolicis laboribus confectus, Ioannes carnis vinculis solutus est et ad nuptiale convivium Dei amicorum, aeternum in aevum, introductus. Eximii huius Patriae Nostrae apostoli et germani S. Francisci Assisiensis filii sanctitas ab alta potissimum fide in Christo Iesu manavit. Quapropter pro certo habemus eum Ecclesiam comitaturum eiusdemque unitatem in itinere illo, quod perducit ad annum Christi ortus bismillesimum, ad Magnum lubilaeum. Post mortem Beatus Ioannes cultum publicum habuit, quem Decessor Noster Clemens XII anno MDCCXXXIII confirmavit. His peractis a iure statutis, Nobis coram die II mensis Iulii, anno MCMXCIV, decretum super virtutibus heroicis prodiit, atque die VI mensis Aprilis, anno MCMXCV, decretum super miraculo, quod intercessioni eiusdem Beati adscriptum est quodque anno MCMXLI evenisse perhibetur. Faventibus porro Fratribus Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die X mensis Aprilis anno MCMXCV coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die X mensis Iunii, anno MCMXCVII, Nostro pastorali in Polonia contingente itinere, celebraretur.
Hodie igitur apud urbem Krosno, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:
Na chwałę Świętej i Nierozdzielnej Trójcy, dla wywysżenia katolickiej wiary i wzrostu chrześcijańskiego życia, na mocy wladzy naszego Pana Jezusa Chrystusa i Świętych Apostołów Piotra i Pawła, a także Naszej, po uprzednim dojrzałym namyśle, po licznych modlitwach
i za radą wielu naszych Braci w biskupstwie, orzekamy i stwierdzamy, że błogosławiony Jan z Dukli jest Święty i wpisujemy Go do Katalogu Świętych, polecając, aby odbierał On cześć jako Święty w całym Kościele. W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet. Spectabilis hic vir clara edidit religiosae pietatis operumque bonorum documenta. Pertinet ipse ad commendabile sodalicium illud S. Francisci sectatorum qui eiusdem consilia strictius persequi contenderunt. Is ideo coram omnibus fulgens habetur Evangelii etiamnunc assertor, unde catholica fides et industria usque proferantur et quam plurimos homines complectantur.
Datum in urbe Krosno, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana