Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTA CHRISTI

ECCLESIA CONVENTUALIS SANCTI FRANCISCI, INFRA ARCHIDIOECESIS SALTENSIS FINES SITA ET SANCTO DIDACO DE ALCALÁ DICATA, IN CATALOGUM BASILICARUM MINORUM REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancta Christi Ecclesia iam a primaeva sui aetate legitimum atque iustum Sanctorum cultum approbare ac templa iisdem dicata peculiaribus honoribus decorare consuevit. Qua de re, Venerabilis Frater Moyses Iulius Blanchoud, Archiepiscopus Saltensis, tum proprio tum etiam cleri atque populi nomine, ab hac Apostolica Sede postulavit ut ecclesia conventualis Sancti Francisci, quae in urbe Saltensi exstat atque Sancto Didaco de Alcalá est dicata, ad Basilicae Minoris dignitatem eveheretur. Nos igitur, ratione habita sive petitionis sacri Praesulis quem diximus, sive ipsius templi antiquitatis, nobilitatis, artis ac praesertim pietatis quae ibi assidue alitur, admotae expostulationi aequissimo animo concedimus. Itaque, rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum hac de re statuit, Apostolica Nostra potestate, memoratam sacram aedem inter Basilicas Minores referimus, omnibus additis iuribus atque privilegiis quae sacrarum aedium huius ordinis sunt propria, dummodo ea serventur quae statuit Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX evulgatum. Quae vero concedimus, volumus et nunc et in perpetuum vim sortiri, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Augusti, anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana