IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INTER SACRAS
TEMPLUM CATHEDRALE COLIMENSIS DIOECESIS,
BEATAE MARIAE VIRGINI TITULO «NUESTRA SEÑORA DE GUADALUPE»
DICATUM, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Colimensis dioecesis merito celebratur cathedrale templum beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora de Guadalupe», prima prorsus cathedralis ecclesia in America Latina eidem Virgini dicata, ubi pie custodiuntur reliquiae beati Michaelis de la Mora, qui ibidem martyrium passus est. Quod quidem constat exstare fontem religiosae vitae eiusdem dioecesanae communitatis necnon centrum operum pastoralium et caritatis praesertim pro egenis senibusque. Qua re, cum Venerabilis Frater Gilbertus Valbuena Sánchez, Episcopus memoratae Sedis, litteris die XXXI mensis Maii anno MCMXCIII datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis Mexicanis filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum cathedrale, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana