Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRA AEDES

ECCLESIA ABBATIALIS, QUAE IN URBE «BELMONT» INTRA FINES CAROLINAE
 DIOECESIS BEATAE MARIAE VIRGINI «AUXILIO CHRISTIANORUM» EST DICATA,
 AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae historia ac religione nitent, consueverunt Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus accensenda esse videtur ecclesia abbatialis in urbe «Belmont» intra fines Carolinanae dioecesis beatae Mariae Virgini «Auxilio Christianorum» dicata, quae, praeterito saeculo aedificata auxiliante Catharina Drexel, S.B.S., postea in beatorum numerum referta, primarium centrum fuit catholicae evangelizationis in Carolina Septemtrionali et nunc exstat quidam fons spiritualis vitae secundum charisma Benedectinum necnon sacrae liturgiae et oecumenici motus. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Franciscus Donoghue, tunc Episcopus Carolinanus, litteris die XII mensis Februarii anno MCMXCIII datis, etiam Reverendissimi Abbatis monachorumque eiusdem templi itemque cleri populique sui nomine postulaverit ut eandem sacram aedem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum istis dilectis filiis cupientes praebere, enixis precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam abbatialem, de qua mentionem fecimus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana