Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CELEBRE TEMPLUM

TEMPLUM SANCTAE CRUCI DICATUM,
INTRA FINES DIOECESIS SCEPUSIENSIS ET IN LOCO KEZMAREK SITUM,
DIGNITATE ET TITULO BASILICAE MINORIS EXORNATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Celebre templum hoc antiquam repetit memoriam, quod simul insigne catholicae operae est testimonium, simul pietatis significatio. Quaedam ibidem ornamenta praeterea exstant quae dominici gregis fidei fervorem et eius studiosam curam in templum hoc demonstrant. Sacrum enim Vexillum veneraturi supernumque auxilium petituri per annorum cursum illuc accedunt christifideles. Nos autem, his spectatis rationibus, Venerabilis Fratris Francisci Tondra, Episcopi Scepusiensis, precibus occurrere voluimus, qui tum suum significans postulatum tum suorum fidelium, enixe efflagitaverit ut paroeciale sanctuarium, Sanctae Cruci dicatum et in loco Kezmarek intra fines eius dioecesis situm, in Basilicarum minorum album referretur.

Itaque ea quae statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum comprobantes, factis a Nobis quondam potestatibus, Apostolica usi auctoritate sacrum aedificium, de quo supra facta est mentio, Basilicae minoris dignitate et titulo honestamus, cunctis additis iuribus et privilegiis, quae ad id genus templa pertinent. Serventur sane quod decretum iubet «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum. Quibuslibet minime obsistentibus rebus. Demum Iesum Christum cruci affixum plurima prece deprecamur, ut fideles ibidem et quotquot illuc pervenient custodiat, soletur, suis afficiat beneficiis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana