IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CLARIS TEMPLIS
SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM ASSUMPTAE, QUOD
IN LOCO «GIDLE» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS CESTOCHOVIENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Claris templis archidioecesis Cestochoviensis iure meritoque accensendum esse videtur sanctuarium beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae in loco «Gidle» exstans, ad quod pii peregrinatores, praesertim agricolae ac metallici fossores, dilectissimae Patriae Nostrae Poloniae frequentes accedunt veneraturi prodigialem imaginem Dei Genetricis, quae eodem in loco antiquitus mire inventa, dein, anno MCMXXIII, a sacrorum Antistite Stanislao Zdzitowiecki sollemniter est coronata. Qua re, cum Venerabilis Frater Stanislaus Nowak, Archiepiscopus Metropolita memoratae Sedis, litteris die X mensis Martii hoc anno datis, etiam nomine sodalium Ordinis Fratrum Praedicatorum, cleri populique sui postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iulii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana