Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SICUT PALMES*

VENERABILIS SERVUS DEI ZEPHYRINUS AGOSTINI
IN BEATORUM CAELITUM ALBUM RITE REFERTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis» (Io15, 4).

Sacerdotalem vitam ministeriumque pastorale Venerabilis Servi Dei Zephyrini Agostini intima cum Domino coniunctio atque fidelis eius verbo oboeditio nec non apostolicus ardor ac perpetuus ad sanctitatem anhelitus conformaverunt. Ipse enim caritate impulsus in spiritale communitatis suae paroecialis commodum totus incubuit et illius Congregationis quae pro christiana puellarum pauperiorum institutione ab eo condita erat, unde etiam forma gregis factus est sibi prius commendati (cfr 1 Pe  5, 3). Humilis hic studiosusque Evangelii testis, alter nempe coniugum Antonii Agostini, spectati medici, et Angelae Hadrianae Frattini filius, Veronae ortus est die XXIV mensis Septembris, anno MDCCCXIII, et aliquot post diebus per Baptismatis sacramentum Ecclesiam ingressus. Sex post menses orbatus ille suo patre est, quam ob causam curam educationis ipsius susceperunt tum optima mater tum avi paterni, qui nonnullos eum annos domi suae in vico Terrossa nutriverunt, ubi primam etiam scholasticam recepit educationem. Studia deinceps suamque christianam et humanam institutionem Veronae persequebatur et, vocatione ad sacerdotium percepta, exterior Seminarii dioecesani factus est alumnus. Presbyteratu die XI mensis Martii, anno MDCCCXXXVII, initiatus, adiutor parochi fuit in templo Sanctorum Nazarii et Celsi, ubi natus erat et ad vitam supernaturalem renatus. Confestim operarius in vinea Domini fervidus emicuit. Oratorii iuvenum administrationem tractabat tum etiam Doctrinarum Christianarum Scholae, dum Dei verbo variis in dioecesis suae templis praedicando se alacriter dedebat. Qui magni eum faciebat Episcopus etiam Curiae coadiutorem destinavit. Anno MDCCCXLV curio amplae atque egenae paroeciae Sanctorum Nazarii et Celsii constitutus est, quam summis usque ad mortem curis gubernavit. Innumerabiles etiamsi inter difficultates versatus, animum numquam deposuit, verum in fide persistebat et tota erga Providentiam divinam fiducia. Omnibus omnia se fecit ut aliquos utique faceret salvos (cfr 1 Cor 9, 22), boni Pastoris exemplar sectatus qui in vitae aeternae pascua gregem perducit (cfr Io 10, Iss). Quotidianam huius Venerabilis Servi Dei gnavam industriam componebant hinc catechesis ac sermones ad varios populi ordines habiti, liturgia sacra et cultus divinus nec non sacramenti poenitentiae dispensatio tum etiam spiritalis hominum moderatio, illinc vero aegrotantium visitationes atque familiarum Unionisque Matrum Christianarum spirituale adiumentum, etiam christiana iuvenum educatio. Quidquid vero alios docebat ipse in primis factitabat suamque vitam spiritalem divinis celebrandis mysteriis abunde alebat, adhibita simul Eucharistica et Mariali pietate, oratione continua et ipsa tandem apostolica opera quam magno amore seque dedendi voluntate complebat. Viros et mulieres catholici laicatus consociationes provehebat quos omnes in sanctimoniae viis progredi docebat. Bello praesertim aut lue saeviente, particeps sui populi fuit dolorum. Necessitatibus similiter gregis sui intentus videbat puellis, praesertim in urbem ex montibus et villis migrantibus, peculiari opus esse pastorali adiutorio. Earum itaque gratia oratorium aperuit et «Piam Unionem Sororum Sanctae Angelae Merici Devotarum» instruxit, cum illam Sanctam vitae exhiberet exemplum. Ex hoc deinceps instituto exorta est Congregatio Ursulinarum Filiarum Mariae Immaculatae, quam ipse pius conditor in Dei viis et iuventutis femineae educatione direxit. Annis licet onustus hic Venerabilis Servus Dei, cui valetudinem natura solidam concessit tenacemque voluntatem, omnibus suis viribus operari pergebat officia sua veluti christiani et presbyteri et pastoris perdiligenter laetanter perseveranter exsecutus. Universis honestatus virtutibus sanctitate vitae effulsit quem ad se Dominus, qui lumen ei fuerat et sacerdotii columen, die VI mensis Aprilis, anno MDCCCXCVI, arcessivit.

In Veronensi Curia anno MCMLXV est beatificationis et canonizationis causa incohata. Eundem Venerabilem Servum Dei Ipsimet die XXII mensis Ianuarii, anno MCMXCI, virtutes ediximus theologales et cardinales adnexasque heroicum in modum exercuisse. Nobis deinde adstantibus die VI mensis Aprilis, anno MCMXCVIII, Decretum prodiit super miraculo eiusdem Venerabilis Servi Dei precibus adscripto nonnullisque ante annis patrato.

Ritum postremo igitur censuimus beatificationis Romae per agi die XXV mensis Octobris, anno MCMXCVIII. Hoc igitur eodem ipso die inter Eucharistica sollemnia coram christiani populi multitudine atque Fratrum in Episcopatu Nostrorum numero permagno iuvit Nos sequentem proferre sollemniter beatificationis formulam:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis. Claudii Hummes, Archiepiscopi Sancti Pauli in Brasilia, Francisci Iosephi Pérez y Fernández-Golfín, Episcopi Xetafensis, et Danielis Marci Buechlein, Archiepiscopi Indianopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Zephyrinus Agostini, Antonius a Sancta Anna Galvão, Faustinus Míguez et Theodora Guerin Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumqùe festum: Zephyrini Agostini die vicesima quarta Septembris, Antonii a Sancta Anna Galvào die vicesima quinta Oc- tobris, Faustini l\Iiguez die octava Martii; et Theodorae Guerin die tertia Octobris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Sic feliciter pronuntiatum caelitem beatum Zephyrinum Agostini ante omnes Nobis Ipsis perplacuit pia prece invocare eiusque singularia vitae christianae ac presbyteralis merita illustrare celebrare documenta quae nihil dubitamus quin plures alios christifideles ad ipsius imitationem incitatura sint ideoque hunc faustissimum diem novo decore posteros in annos illuminatura.

Has propterea Litteras, huius rei nuntias in posterumque semper valituras, quibusvis rebus contrariis haudquaquam obsistentibus promulgari rite iubemus.

Datum Romae. apud Sanctum Petrum. sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Octobris, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo primo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 1, pp. 24-27

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana