Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA
INTER MUNERA ACADEMIARUM

Ad perpetuam rei memoriam

 

1. Inter munera academiarum a Romanis Pontificibus saeculorum decursu conditarum investigatio in disciplinis philosophicis et theologicis eminent.

In recentioribus Litteris Nostris Encyclicis Fides et Ratio, magnum momentum dialogo inter theologicas et philosophicas disciplinas tribuimus et de sententiis sancti Thomae Aquinatis mentem Nostram aperuimus, agnoscentes perennem sententiarum eius novitatem (Cf. n. 43-44).

«Merito quidem ille appellari postest "apostolus veritatis"» (n. 44). Enimvero, Doctoris Angelici contuitus positus est in certitudine esse praecipuam concordiam inter fidem et rationem (cf. n. 43): «Necesse est ideo ut fidelis ratio naturalem habeat, veram congruentemque cognitionem de rebus creatis, de mundo et de homine, quas res etiam revelatio divina tractat; magis etiam, ipsa facultatem habere debet moderandi hanc cognitionem per modum intellectionis et argumentationis» (n. 66).

2. Tertio Millennio illucescente, permulta adiuncta culturalia mutata sunt. Altiores anthropologicae perceptiones magni momenti animadvertuntur sed et mutationes graves in modo intuendi condicionem hominis coram Deo, coram aliis hominibus et universo mundo. In primis, maior aetatis nostrae provocatio procedit ex ampla invalescente distantia inter fidem et rationem, inter Evangelium et animi culturam.

Studia huic immenso campo dicata cotidie multiplicantur in nova evangelizzatione. Etenim, nuntium salutis impedimenta multa invenit ex erroneis rerum notionibus necnon ex gravi institutionis idoneae penuria.

3. Primo transacto saeculo a promulgatione Litterarum Encyclicarum Aeterni Patris Decessoris Nostri Papae Leonis XIII, quae initium novae progressionis in studiorum philosophicorum et theologicorum renovatione et in relationibus inter fidem et rationem signavit, novum impulsum Pontificiis Academiis hic operantibus, in concordia cum hodiernis rationibus et inclinationibus necnon necessitatibus pastoralibus Ecclesiae, dare volumus.

Ideoque opus agnoscentes per saecula a sodalibus Pontificiae Academiae Theologicae Romanae et Pontificiae Academiae sancti Thomae Aquinatis et de Religione Catholica, decrevimus renovationem horum adiunctorum Statutorum illarum Pontificiarum Academiarum, quo efficacius earum philosophicum et theologicum opus efficiatur, ad missionem pastoralem Successoris Petri et Ecclesiae universalis fovendam.

4. De Pontificia Academia Sancti Thomae Aquinatis

«Doctor Humanitatis» nomen est quod Sancto Thomae Aquinati indidimus quoniam semper promptus erat ad omnium culturarum merita recipienda (Allocutio ad eos qui VIII Congressui Thomistico Internationali intererant, die xiii mensis Septembris A.D. mcmlxxx; Insegnamenti, III, 2 (1980), 609). In culturalibus huius aetatis adiunctis, peropportunum apparet hanc partem doctrinae thomisticae diligentius exprimere quae de humanitate agit, cum assertiones de humanae personae dignitate deque eius rationis usu plane consono fidei magistrum nostrae aetati efficiant Sanctum Thomam. Homines nempe nostri temporis solliciti videntur de quaestione: quid est homo? Hoc nomen adhibentes Concilii Vaticani II regulas exsecuti sumus de usu doctrinae Aquinatis tum in institutione philosophica et theologica sacerdotum (Decretum Optatam totius, n. 16), tum in inquirendis convenientia concordiaque inter fidem et rationem in Universitatibus studiorum (Declaratio Gravissimum educationis, n. 10).

In Litteris Nostris Encyclicis Fides et Ratio nuper editis sic in memoriam revocare exoptavimus quoddam facinus Praedecessoris Nostri Leonis XIII, promulgationem scilicet Litterarum Encyclicarum quibus initium erat Aeterni Patris (die iv mensis Augusti A.D. mdccclxxix; ASS 11 (1878-1879), pp. 97-115): «Concilii Vaticani I eximius ille Pontifex doctrinam de necessitudine inter fidem et rationem repetiit atque amplificavit, idemque philosophicas cogitationes fidei ac theologicae scientiae summo esse auxilio demonstravit. Uno plus post saeculo complura illius scripti indicia sive re sive paedagogico usu nihil amiserunt utilitatis; primum ex omnibus est id quod incomparabilem sancti Thomae philosophiae praestantiam spectat. Doctoris Angelici doctrina restituta Leoni XIII optima videbatur semita ad illum philosophiae usum recuperandum, quem postulabat fides» (Fides et Ratio, n. 57). Hae nempe memorabiles Litterae inscribebantur Epistula encyclica de Philosophia christiana ad mentem sancti Thomae Aquinatis Doctoris Angelici in scholis catholicis instauranda.

Ipse Leo XIII ut perducerentur ad effectum istarum Litterarum exhortationes, Academiam Romanam Sancti Thomae Aquinatis instauravit (Litt. Apost. Iampridem ad Em.mum Card. Antoninum De Luca, die xv mensis Octobris A.D. mdccclxxix). Insequenti anno gratulans de peracto laborum initio scripsit Cardinalibus Praefectis novae Academiae (Litt. Apost. die xxi mensis Novembris A.D. mdccclxxx). Post quindecim annos statuta approbavit atque ulteriores normas regulas statuit (Breve Apost. Quod iam inde, die ix mensis Maii mdcccxcv). S. Pius X Litteris Apostolicis In praecipuis laudibus, die xxiii mensis Ianuarii A.D. mcmiv datis, privilegia et ordinationem Academiae confirmavit. Statuta emendata et completa fuerunt approbantibus Romanis Pontificibus Benedicto XV (die xi mensis Februarii A.D. mcmxvi), et Pio XI, qui die x mensis Ianuarii A.D. mcmxxxiv cum ea coniunxit Pontificiam Academiam Religionis Catholicae, quae, in circumstantiis hodie longe mutatis, anno mdccci a Reverendissimo Domino Ioanne Fortunato Zamboni condita fuerat. Gratum Nobis est commemorare Achilleum Ratti (1882) sed et Ioannem Baptistam Montini (1922) qui adhuc iuvenes sacerdotes in hac Academia Romana Sancti Thomae lauream in philosophia thomistica consecuti sunt et postea ad summam pontificiam dignitatem pervenerunt sumptis nominibus Pii XI et Pauli VI.

Ut ad effectum perducantur desiderata his in Litteris Nostris Encyclicis significata, opportunum Nobis visum est statuta Pontificiae Academiae Sancti Thomae renovare quo efficacius sit instrumentum ad Ecclesiae et totius Humanitatis utilitatem. In hodiernis circumstantiis animi culturae, quas descripsimus, conveniens immo necessarium apparet ut haec Academia velut centrale et internationale forum exsistat ad doctrinam Sancti Thomae melius et accuratius perscrutandam, ita ut realismus metaphysicus actus essendi qui pervadit philosophiam totam et theologiam Doctoris Angelici, possit in dialogum ingredi cum multiplicibus ardoribus hodiernae eruditionis atque doctrinae.

Nos ergo certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Statuta Pontificiae Academiae Sancti Thomae Aquinatis, rite concinnata et rursus recognita, approbamus iisque Apostolicae sanctionis robur adicimus.

5. De Pontificia Academia Theologica

Magistra veritatis Ecclesia theologicam disciplinam nullo non tempore impenso coluit studio estque annisa ut clerici et christifideles, ad ministerium theologicum praecipue vocati, ea penitus erudirentur. Ineunte saeculo XVIII, auspice Clemente XI, Decessore Nostro rec. mem., condita est in Urbe Academia Theologica, divinarum disciplinarum sedes et nobilium ingeniorum altrix, unde quasi e fonte, utilitates maximae in rem Catholicam manarent. Hoc igitur studiorum domicilium Summus Pontifex quem diximus, Litteris die xxiii mensis Aprilis A.D. mdccxviii, legibus rite constituit et privilegiis locupletavit. Benedictus autem XIII, item Decessor Noster, qui, cum Purpurati Patris frueretur honore, «summa cum animi... iucunditate» (cf. Litt. Apost. die vi mensis Maii A.D. mdccxxvi) eiusdem Academiae coetibus et exercitationibus interfuerat, meditatus, «quantum splendoris, atque ornamenti Almae Urbi praefatae, nec non utilitatis universae Reipublicae Christianae accederet, si eadem Academia novis, validioribusque praesidiis constabiliretur, quorum ope firmius subsisteret, maioresque in dies progressus faceret» (cf. ibid.), ea, quae Clemens XI instituerat, non solum rata habuit sed etiam benevolentiae suae muneribus luculentis cumulavit. Suavissimos deinde et uberrimos fructus, qui ex hac Theologica Academia sunt profecti, agnoscens, Clemens XIV non dispari munificentia et benignitate eam est prosecutus. Quod opus Gregorius XVI, Decessor Noster fel. rec., perfecit, statuta sapientiae plena die xxvi mensis Octobris A.D. mdcccxxxviii Apostolica auctoritate approbando. Nunc autem expedire visum est eas leges in novam redigi formam, quo magis ad ea, quae nostra postulet aetas, sint accommodatae. In dialogo promovendo necnon in revelationis fideique doctrinae magis magisque profundo intellectu praebendo officium princeps hodiernae theologiae consistit. Precibus igitur ad Nos admotis, ut novas eiusmodi leges probaremus, benigne obsecundantes volentesque ut egregia haec studiorum sedes amplioribus augescat incrementis, Nos, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Statuta Pontificiae Academiae Theologicae, rite concinnata et rursus recognita, approbamus iisque Apostolicae sanctionis robur adicimus.

6. Quae vero a Nobis hisce Litteris, motu proprio datis, decreta sunt, ea omnia rata ac firma esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxviii mensis ianuarii, in memoria Sancti Thomae Aquinatis, anno mcmxcix, Pontificatus nostri vigesimo primo.

IOANNES PAULUS PP. II

  

Copyright © Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana