IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
AD CHRISTI CRUCEM
VENERABILI DEI SERVO PIO A PIETRALCINA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «Ad Christi crucem animae luce vestiuntur eaeque amore inflammantur: hinc illae sublime feruntur excelsiora petiturae. Usque nobis quoque sit crux nostrae quietis lectus, perfectionis schola, nostra amata hereditas ».
Verba haec, quae Venerabilis Dei Servus Pius a Pietrelcina iuvenis scripsit, vitam ipsius spiritalem apostolatumque maxime frugiferum summatim complectuntur. Etenim Iesum cruci affixum sic dilexit ut eum in crucis via fideliter sequeretur idemque in spiritu corporeque passionis dolores cum eo communicaret atque diu noctuque ad ipsius Regnum aedificandum operaretur, cum omnibus omnia fieret, ut aliquos utique faceret salvos (cfr 1 Cor 9, 22). Gratii Mariae Forgione et Mariae Iosephae Di Nunzio filius, die XXV mensis Maii anno MDCCCLXXXVII is Pietrelcinae, Beneventana in dioecesi, ortus est ac postridie ibidem in templo S. Mariae Angelorum baptismatis fonte est auctoratus cui nomen Franciscum indiderunt. Puer et adulescens in loco quieto pacatoque suam exegit aetatem. XII annos natus confirmationis sacramentum suscepit primumque ad sacram synaxin accessit. Deinde die XXII mensis Ianuarii anno MCMIII franciscale vestimentum induit atque Frater Pius vocatus est. Novitiato expleto, vota temporalia nuncupavit atque die XXVII mensis Ianuarii anno MCMVII vota emisit perpetua. Sacerdotali ordine die X mensis Augusti anno MCMX Beneventi auctus, inter suos usque ad annum MCMXVI valetudinis gratia versatus est. Mense Septembri eiusdem anni ad Sancti Ioannis Rotundi (in archidioecesi Sipontina-Vestana) coenobium missus est, ubi magno cum fidelium emolumento usque ad mortem mansit. Anno MCMXVIII in eo Passionis Domini Nostri Iesu Christi signa aliaque dona singularia reperta sunt. Humilis Capuccinus suam per vitam penitus ad precationem dicatam et fratres audiendos mundum admiratione affecit: innumeri homines in claustro Sancti Ioannis Rotundi eum convenerunt. Complures eum convenientes fidem iterum invenerunt. Quibus omnibus dicebat: «Iesus nullam aliam prae manibus habere curam videtur praeter vestrae animae sanctificationem». Pater Pius mature intellexit iuvenis se una cum Iesu spatium complere debere tribus modis: scilicet per animarum moderationem, sacramentalem confessionem Missaeque celebrationem. Epistularum ex voluminibus perquam peritus animarum moderator reperiri potest. Haud facile factu erat apud Patrem Pium peccata confiteri, quod prae se ferebat aliquam exspectationem cuiusdam incommodae congressionis. At eius apostolicae operae maximum momentum in Eucharistiae celebratione inveniebatur. Centena fidelium milia in ea culmen plenitudinemque ipsius spiritalitatis perceperunt. Ad eum undique terrarum concurrebant homines eique per epistulas suas corporis spiritusque difficultates committebant. Dei amore proximique absumptus suam ipse penitus vocationem vixit, ut hominum redemptioni per suam peculiarem missionem sociaretur. Ceterum ipse peculiarem in modum Passionem participavit. Nec minus fuerunt graviora quae sua propter peculiaria charismata pati debuit. In sanctorum annalibus accidit nonnumquam ut electus, Deo provide sinente, agnitus non sit. Si id usu venit, oboedientia ei fit purificationis catinus.
Animarum curiositatem cum humano dolore coniungens, apud Sanctum Ioannem Rotundum valetudinarium excitandum curavit, « Domum scilicet allevamenti doloris », quam die V mensis Maii anno MCMLVI expiavit. Nosocomium ipse voluit maximae dignitatis, at summopere ipse cupiit ut curationes inibi « humaniter » agerentur, aegroto sollicite lepideque recepto. In spiritali provincia precationis Coetus condidit, quos ipse « fidei seminaria amorisque foculos » definivit quosque Decessor Noster Paulus VI « magno personarum flumini quae orant » assimilavit. Quietus de hoc mundo eius transitus die XXIII mensis Septembris anno MCMLXVIII accidit: eius corpus in crypta quiescit S. Mariae Gratiarum Sancti Ioannis Rotundi. Beatificationis et canonizationis Causa incohata est, cum apud archiepiscopalem Curiam Sipontinam-Vestanam Processus Cognitionalis celebraretur, qui anno MCMLXXXIII incepit et anno MCMXC ad finem adductus est. His rebus a iure praescriptis rite peractis, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII decretum prodiit, quo declaravimus Dei Servum heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Dioecesana inquisitio de quadam mira sanatione acta est, quae anno MCMXCV evenit, intercessioni ipsius Venerabilis Dei Servi adscripta. Suetis scrutationibus eventu pervestigato coram Nobis die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII decretum super miraculo prodiit. Idcirco statuimus ut Beatificationis ritus Romae die II mensis Maii anno MCMXCIX ageretur.
Hodie igitur, in foro ad Vaticanam Basilicam Sancti Petri spectante, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratris Nostri Vincentii D'Addario, Archiepiscopi Sipontini-Vestani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Pius a Pietrelcina Beati nomine in posterum appelletur eiusque festum die ipsius natali, id est vicesima tertia Septembris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus quibuslibet.
Iuvat denique huius Beati extollere praestantiam, qui penitus se divino cultui mancipans nostri temporis multorum hominum sibi conciliavit animos eosdemque fortiter ad Domini monitiones tenendas incitavit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo primo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
© Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana