IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAIOREM DILECTIONEM*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE STELLAE MARDOSEWICZ ET DECEM SOCIIS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — « Maiorem dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» (Io 15, 13). Dominus Iesus qui se libere gratuitoque pro mundi salute obtulit, suos discipulos docuit ut eius exemplum sequerentur, invicem diligentes quemadmodum ipse eos dilexit (cfr Io 15, 12). Divinam hanc disciplinam in se receperunt eamque re adimpleverunt Soror Maria Stella a Sanctissimo Sacramento et decem sociae, quae pertinuerunt ad Congregationem Sororum Sacrae Familiae de Nazareth, quam condidit Beata Maria a Iesu Bono Pastore (saeculari nomine Francisca Siedliska vocata). Hae Dei XI Servae gratiae semen prudenter coluerunt, quod in Baptismo in earum cordibus iactum est; studiose suam religiosam consecrationem tenuerunt atque humili operosaque caritate urbis Nowogródek genti inservierunt, quae tunc ad Poloniam pertinebat nunc ad Bielorussiam Transfigurationis Domini Nostri templum curare atque pueris christianam doctrinam tradere solebant. Plurium stirpium cum illius regionis hominibus ex facili sociabantur iisque pacis ac belli tempore opem ferre conabantur.
Anno MCMXXXIX Nowogródek urbs a Russorum exercitu capta est, quam deinde Germanorum copiae tenuerunt, compluribus illatis aerumnis ac luctibus itemque adversus catholicam Ecclesiam vitamque religiosam impedimentis inductis. Transfigurationis templum, quod Sorores custodiebant, solacium et spem in illis violentiae tenebris praebuit. Sororum Sacrae Familiae de Nazareth apostolatus nazistarum odium genuit, qui anno MCMXLIII plus quam CXX homines ceperunt, ut eosdem necarent. Sorores Christi caritate compulsae, suam vitam tradere pro obsidibus decreverunt, inter quos complures matresfamilias et annumerabantur patresfamilias. Idem propositum, ut unus illius loci sacerdos liberaretur, iterarunt. Deus ipsarum precationes audivit. Die XXXI mensis Iulii anno MCMXLIII in vincula coniectae sunt. Noctu ad supremum sacrificium se comparaverunt. Subsequenti die, prima luce, extra civitatem perductae sunt, quae post precationem, bene dictione ab antistita accepta, in vicem valedixerunt. Singillatim per ictum in capite prope foveam iam paratam interemptae sunt. Hae sunt Dei Servae quae martyrii coronam adeptae sunt:
Servae hae Dei, interemptae, fidei martyres habitae sunt. Canonizationis Causa, illius loci condiciones cum sinerent, apud Curiam Varsaviensem instituta est. Cunctis perfectis rebus, Nobis coram die XXVIII mensis Iunii anno MCMXCIX Decretum super martyrio prodiit. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die V mensis Martii Iubilaris anni bismillesimi ageretur.
Hoc igitur die in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam:
Nos, vota Fratrum Nostrorum Hectoris de Araújo Sales Archiepiscopi Natalensis, Michaëlis Cardinalis Michai Kitbunchu Archiepiscopi Bangkokiensis, Alexandri Kaszkiewicz Episcopi Grodnensis Latinorum, Richardi Cardinalis Vidal Archiepiscopi Caebuani, et Pauli Iosephi Pham Đình Tung Archiepiscopi Hanoiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Andreas de Soveral, Ambrosius Franciscus Ferro et viginti octo Socii, Nicolaus Bunkerd Kitbamrung, Maria Stella Adelaidis Mardosewicz et decem Sociae, Petrus Calungsod et Andreas a Phú Yên Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Andreae de Soveral, Ambrosii Franciscus Ferro et viginti octo Sociorum die tertia Octobris; Nicolai Bunkerd Kitbamrung die decima secunda Ianuarii; Mariae Stellae Adelaidis Mardosewicz et decem Sociarum die quarta Septembris; Petri Calungsod die secunda Aprilis; et Andreae a Phú Yên die vicesima sexta Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Hominibus cunctis luculenta exhibent exempla praeclarae hae martyres sorores, unde catholica fides et probanda opera usque proferantur et quam plurimos homines ubique terrarum attingant, qui supernis firmati praesidiis salutifera Domini dona et beneficia ubertim consequantur.
Quae autem decrevimus, volumus nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo secundo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCIII (2001), n. 8, pp. 509-511
© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana