Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SUSTINUI . . . QUI*

 CAELITUM BEATORUM VENERABILI DEI SERVO
EMMANUELI GONZÁLES GARCÍA TRIBUUNTUR HONORES

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Sustinui . . . qui consolaretur, et non inveni » (Ps 69, 21).

Huic anxiae Psalmistae adfirmationi, quam sibi vitae suae principium elegit Servus Dei Emmanuel González García suique episcopatus insigne, morum suorum exemplo respondere studuit novus hic Beatus nec non apostolatu sacro illuc spectante ut Iesu Christi in Eucharistiae Sacramento conquirerentur adoratores. Eidem etiam pronuntiato, quemadmodum beatus Emmanuel testatur, « calamum nostrum dicavimus et linguam, animi nostri fervorem tum etiam totius vitae nostrae suspirium. Nec quidquam suscipere volumus praeter illud dictum aut quod in illud non dirigatur, nec unum proferre quidem verbum nec unum ducere spiritum ».

Reapse universa eius vita semper circum Eucharistiam se dici potest volvisse. Hispali enim natus est die XXV Februarii mensis anno MDCCCLXXVII intra domum humilem funditusque religiosam atque a puero particeps parvulorum chori fuit in cathedrali templo qui cantitabant coram Sanctissimo quin immo et saltabant. Presbyter die XXI mensis Septembris anno MCMI creatus, paucis post mensibus, cum sacram missionem in oppido prope Hispalim Palomares del Río ageret, aliquid adeo vehementer expertus est quod eum in vitae perpetuitatem signaverit: versatus enim est ante parochiale templum et tabernaculum quam maxime derelictum. In eo sic usque ad imum perculso animum est exortum propositum illud « se totum impendendi ut Iesu Christi necessitatibus provideretur quas vita ipsius Eucharistica ei gigneret », prout asserit ille. Idem deinde Eucharistiae eum amor adduxit ut Onobae die IV mensis Martii anno MCMX Opus Tabernaculorum-Calvariarum excitaret atque Malacae die III mensis Maii anno MCMXXI Congregationem conderet Missionariarum Eucharisticarum de Nazareth ut per reparantem quendam amorem responderetur Christi amori in Eucharistia una cum Maria lmmaculata. Missus deinde anno MCMV Onobam est ubi opus parochi apud templum sancti Petri nec non archipresbyteri ipsius civitatis impensum viam ad lentam patientemque vitae christianae illius populi renovationem aperuit. De familiis egenis sollicitabatur tum etiam de pueris quorum causa scholam etiam condidit. Opera deditissima eius et vitae sacerdotalis veritas fiduciam sine dubio et rationem attulerunt Pontifici Benedicto XV ut auxiliarem eum episcopum constitueret Malacitanum. Ordinationem exinde episcopalem die XVI Ianuarii mensis anno MCMXVI suscepit quattuorque post annis ipse eiusdem dioecesis creatus est Ordinarius. Sine condicione confidens ille provido Iesu Cordi suscepit novum exstruendum ad sacerdotum suorum eruditionem idoneum Seminarium. Republica in Hispania instituta coepit ille revera periclitari: anno MCMXXXI die XI Maii mensis aedes episcopales incenderunt unde ad Montem Calpes confugere est coactus ne eorum vita discrimini exponeretur qui eum recepissent. Ab anno MCMXXXII dioecesim suam gubernavit dum Matriti commorabatur; anno MCMXXXV a Pontifice Pio XI episcopus est Palentinus destinatus. Actuosissima oportet similiter extollatur industria eius tamquam scriptoris complurium pietatis et educationis operum. Domino animam die IV Ianuarii mensis anno MCMXL reddidit ac Palentino in cathedrali templo humatus est ubi legi titulum licet ab eo ipso pro monumento conscriptum: « Prope tabernaculum sepeliri cupio ut post mortem ossa mea, perinde ac lingua et calamus meus in vita, transeuntibus praedicent: "Hic adest Iesus! Ne ergo deseratur!" ».

Sanctimoniae fama, qua vivens florebat, etiam post obitum haud cessavit; quapropter beatificationis atque canonizationis est suscepta causa. Ipsi autem Nos die VI mensis Aprilis anno MCMLXXXXVIII Servum hunc Dei virtutes theologales et cardinales atque iis adnexas heroum in modum factitavisse pronuntiavimus. Nostro denique in conspectu die XX mensis Decembris anno MIM prodiit super miraculo decretum quod eiusdem Venerabilis adsignatum erat deprecationi. Quo etiam tempore ut beatificationis ritus Romae perageretur die XXIX mensis Aprilis anno MMI sollemniter constituimus.

Hodie igitur celeberrima coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae numero maximo perplacuit Nobis magno animi studio hanc quae sequitur de eo proferre beatificationis formulam:

« Nos, vota Fratrum Nostrorum Raphaelis Palmero Ramos, Episcopi Palentini, Ioannis Claudii Cardinalis Turcotte, Archiepiscopi Marianopolitani, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, et Roberti Octavii González Nieves, Archiepiscopi Sancti Ioannis Portoricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Emmanuel González García, Maria Anna Blondin, Catharina Volpicelli, Catharina Cittadini et Carolus Emmanuel Caecilius Rodríguez Santiago Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Emmanuelis González García die quarta Ianuarii, Mariae Annae Blondin die duodevicesima Aprilis, Catharinae Volpicelli die altera et vicesima Ianuarii, Catharinae Cittadini die quinta Maii, et Caroli Emmanuelis Caecilii Rodríguez Santiago die tertia decima Iulii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Singula autem quae his Litteris decrevimus tam nunc quam in posterum omne tempus firma esse iubemus ac perpetuo valere, contrariis rebus minime obstantibus quibusvis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Aprilis, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n. 4, pp. 265-267

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana