Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

TUIS IN COMMUNIONE*

QUIBUS BEATAE RAFQA PETRAE CHOBOQ AR-RAYÈS
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Tuis in communione cum doloribus, Iesu ». Verba haec saepe humiliter vividaque fide iterare solebat Beata Rafqa Petra Choboq Ar-Rayès, quae fere undetriginta annos infandos dolores toleravit, studiosum significans et ardentem in Iesum Cruci affixum ac fratres sororesque salvandos amorem. Ex intima sic cum Christo coniunctione vim depromens, crucis iter penitus decucurrit atque abscondita Pauli Apostoli exemplum est sectata, qui dixit: « Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia » (Col 1, 24).

Beata haec, Ecclesiae Antiochenae Maronitae filia, egena ex familia orta est in vico quodam Himlaya, qui sub montium Libanensium radicibus locatur, anno MDCCCXXXII. Apud baptismi fontem una cum divina gratia ei nomen indiderunt Boutroussyé, quod significat Petram. Puella septem annorum matrem amisit. Deinde Damascum missa est, ut catholicae familiae inserviret. Domo repetita, licet familiares instarent, coniugium recusavit, cum ad vitam consecratam se vocari animadverteret. Anno MDCCCLIII Bikfayae recentem Congregationem Sororum a S. Corde Mariae (quae Mariamettes appellantur), quae ad scholam destinabantur, est ingressa. Votis religiosis nuncupatis, domestica opera sustinuit apud Seminarium Ghazirense, dum Arabicam linguam, orthographiam et arithmeticam perdiscebat. Veluti magistra in diversa loca translata est atque ubique suarum virtutum fragrantiam effudit. Cum eius Institutum cum alia Congregatione coniunctum est, Beata, quae cum Domino artiorem nexum affectabat, Ordinem Libanensem Maronitarum ingressa est atque anno MDCCCLXXIII vota perpetua in claustro sancti Simonis, quod est in oppido Al-Qarn, nuncupavit, sibi nomen sumens Rafqa, quod significat Rebeccam. Sua erga Deum communitatemque munia officiose explebat, sed ex prima mensis Octobris dominica anni MDCCCLXXXV eius vita immutata est, quandoquidem cum Iesu coniuncta in cruce esse coepit. Sic enim illo die oravit: « Deus meus, quare dereliquisti me? Cur a me longe abes? Cur non me visitas, tribuens dolores tolerandi gratiam, ut dilectionem testificer tuamque humani generis redemptionem communicem? Tuaene servae es oblitus? ». Dominus eam auscultavit exaudivitque. Continuo dolores inceperunt, qui annorum decursu gradatim increbuerunt, usque dum caeca fieret et paralytica. De aegrotationibus numquam est conquesta neque dolorum levamen conquisivit neque desiit ut communitatem suarum manuum operibus, precatione, vitae exemplis, omnino in laudes Deo persolvendas dicatae, iuvaret. Anno MDCCCXCVII novum in claustrum sancti Ioseph al-Daher in oppido Jrabta translata est, ubi se pro Deo animabusque amanter devovere perrexit. Fidei, spei caritatisque lampades, Dei verbi, sacrae liturgiae, precationis, monasticae consecrationi fidelitatis, humilitatis, suo sponso Christo superioribusque oboedientiae instillans oleum, aluit. Per sacram Eucharistiam, in Redemptoris Matrem per devotionem eius ad sanctitatem iter illuminatum est. Evangelii vera discipula, in hoc mundo, suum a vanitate aversum cor et ad aeterna bona intentum servans, traduxit vitam, quae merere studuit, quotidie suam baiulans crucem, cum Christo repetens: « Pater . . . non sicut ego volo, sed sicut tu »(Mt 26, 39). Meritis onusta sanctitatisque fama circumfusa, die XXIII mensis Martii anno MCMXIV e vita cessit. Beatificationis canonizationisque causa anno MCMXXVI apud Patriarchatum Antiochenum Maronitarum incohata est. Postquam Dei Servae virtutes, heroum in modum exercitae, sunt comprobatae ac simul miraculum eiusdem intercessioni adscriptum agnitum est, Nos sollemniter die XVII mensis Novembris anno MCMLXXXV eam in Beatorum catalogum rettulimus. Exinde Congregatio de Causis Sanctorum miram quandam sanationem comprobavit, quae Beryti contigit paucis post diebus quam ipsa beatificata est. Nobis coram die I mensis Iulii anno MM Decretum super miraculo prodiit. Audita deinde faventi Patrum Cardinalium Episcoporumque sententia in Consistorio die XIII praeteriti mensis Martii coadunatorum, statuimus ut canonizationis ritus huius Ecclesiae Maronitae pretiosae margaritae die X mensis Iunii eiusdem anni Romae celebraretur.

Hodie igitur in Foro Petriano inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Scrosoppi, Augustinum Roscelli, Bernardum a Corleone, Teresiam Eustochium Verzeri et Rafqa Petram Choboq Ar-Rayès Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».

Commendabilis haec mulier insignes pietatis patientiaeque dedit testificationes, quae tam religiose suam toleravit infirmitatem. Spectata illius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt documento firmoque subsidio, quo expeditius faciliusque sustineant difficultates et, si forte sunt, aegrotationes.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo primo, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.10, pp. 593-595

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana