Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SICUT ABUNDAT*

VENERABILIBUS SERVIS DEI NICOLAO ČARNECKYJ ET XXIV SOCIIS
 MARTYRIBUS BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostras (2 Cor 1, 5).

Venerabiles Servi Dei Nicolaus Čarneckyj et XXIV Socii, fideles Christi discipuli, contumelias acceperunt et vexationes omne genus, ac tandem mortem, ob tuendam fidem in Christum Salvatorem, cuius fortitudine et solacio fulciebantur.

Communismi athei insectatio in Catholicam Ecclesiam invecta eadem implacabili saevitia eos diversimode percussit. Dum alii in insidias inciderunt, alii in sovieticis locis captivitatis plures per annos sunt clausi et prae susceptis cruciatibus mortem obierunt sive in iisdem locis sive extra. Omnes autem unanimes se ostenderunt in fortitudine qua vitam obtulerunt usque ad sanguinem effundendum, ut cum Summo Pontifice suisque pastoribus coniuncti manerent. Hi gloriosi martyres sua conversatione amorem fortiorem esse morte sunt professi. Ecce nomina horum Evangelii testium:

1. Nicolaus Čarneckyj, 74 annorum aetatem habens, Congregationis SS.mi Redemptoris sodalis, Episcopus titulo Lebediensis, Exarchus Apostolicus locorum Volyń et Pidljashja; post aliquos annos acerbissimae custodiae, Leopoli martyrium consummavit die II mensis Aprilis anno MCMLIX.

2. Gregorius Khomyšyn, 78 annos natus, Episcopus Stanislaopolitanus, in valetudinario carceris urbis Kioviae gloriosam obiit mortem die XXVIII mensis Decembris anno MCMXLV.

3. Iosaphat Kocylovskyj, 71 annorum, Ordinis Basiliani S. Iosaphat sodalis, Episcopus Premisliensis; in publicae custodiae campo loci Čapaivca. Kioviensi in regione, ad Dominum migravit die XVII mensis Novembris anno MCMXLVII.

4. Simeon Lukač, 71 annos natus, Episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae « clandestinae ». Ob carceris cruciatus gravi in morbo versans ad mortem ductus est in pago Starunya, regionis Stanislaopolitanae, die XXII mensis Augusti anno MCMLXIV.

5. Basilius Velyčkovskyj, 70 annos natus, Congregationis SS.mi Redemptoris sodalis, Episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae «clandestinae ». Valetudine eius in deterius vertente ob vexationes quas subierat, spiritum Deo reddidit anno MCMLXXIII die XXX mensis Iunii in urbe Vinnipega, in Canada.

6. Ioannes Slezyuk, 76 annorum aetatem gerens, Episcopus Ecclesiae Graeco-Catholicae « clandestinae ». Acerbis cruciatibus in carcere correptus, in urbe Ivano-Frankivsk martyriurn subiit die II mensis Decembris anno MCMLXXIII.

7. Nicetus Budka, 72 annos natus, Episcopus Exarchus pro Catholicis Ucrainis in Canada. In Christi pace quievit die XXVIII mensis Septembris anno MCMXLIX in campo publicae custodiae Karadzarensis, in urbe Karaganda, Cazakistaniae.

8. Gregorius Lakota, LXVII aetatis annum agens, Episcopus titulo Daoniensis, Auxiliaris Premisliensis. Ad martyrii palmam pervenit die V mensis Novembris anno MCML, in campo publicae custodiae loci Abez, in Sibiria.

9. Leonidas Fëdorov, 55 annos natus, Exarchus Catholicorum Russicorum ritus Byzantini, Sacerdos Studita. Ob morbos quibus in carcere affectus est in Domino requievit die VII mensis Martii anno MCMXXXV in urbe Vjatka nunc Kirov in Russia.

10. Nicolaus Konrad, annorum 64, Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae. A militibus bolscevicis interfectus est die XXVI mensis Iunii anno MCMXLI in silva loci Birok, prope Stradch, in provincia Leopolitana.

11. Andreas Iščak, 53 annos natus. Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae. Ex parte militum bolscevicorum martyrium sumpsit die XXVI mensis Iunii anno MCMXLI Leopoli in pago Sykhiv.

12. Romanus Lysko, XXXV annum agens, Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae. In carcere urbis Leopolis pro Christo sanguinem effudit die XIV mensis Octobris anno MCMXLIX.

13. Nicolaus Cehelskyj, 54 annos natus, Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae. In campo publicae custodiae loci Javas, stationis Potmae in Mordovia quondam sub imperio Unionis Sovieticae, die XXV mensis Maii anno MCMLI martyrium consummavit.

14. Petrus Verhun, 67 annorum aetatem habens. Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae, Visitator Apostolicus pro Catholicis Ucrainis in Germania. Die VII mensis Februarii anno MCMLVII martyr occubuit in campo publicae custodiae loci Angarsk, prope Krasnojarsk in Sibiria.

15. Alexius Zaryckyj, 51 annos natus, Presbyter archidioecesis maioris Leopolitanae. In campo publicae custodiae loci Dolinka. Karagandae in Cazakistania, supremam obiit horam die XXX mensis Octobris anno MCMLXIII.

16. Clemens Šeptyckyj, annos natus 81, Presbyter Studita, Archimandrita Monasterii loci Univ. In carcere urbis Vladimirensis in Russia die I mensis Maii anno MCMLI martyrio coronatus est.

17. Severianus Baranyk, annorum 51 aetatem habens. Sacerdos professus Ordinis Basiliani Sancti Iosaphat. Exeunte mense Iunio anno MCMXLI est vita functus in carcere urbis Drohobych.

18. Ioachim Senkivskyj, annos natus 44, Sacerdos professus Ordinis Basiliani Sancti Iosaphat. Extremum duxit spiritum ultimis diebus mensis Iunii anno MCMXLI in carcere urbis Drohobych.

19. Zenon Kovalyk, 37 annorum aetatem habens, Presbyter professus Congregationis SS.mi Redemptoris. Anno MCMXLI mense Iunio exeunte animam efflavit in carcere urbis Leopolis.

20. Vitalius Vladimirus Bajrak, 39 annos natus, Presbyter professus Ordinis Basiliani Sancti Iosaphat. In carcere urbis Drohobych die XVI mensis Maii anno MCMXLVI vitam persolvit.

21. Ivanus Ziatyk, annorum 52. Presbyter professus Congregationis SS.mi Redemptoris, Vicarius Generalis Ecclesiae Graeco-Catholicae Ucrainae. ln campo publicae custodiae oppidi Oserlag prope Irkutsk in Russia gloriosam obiit mortem die XVII mensis Maii anno MCMLII.

22. Tarsicia (in saec.: Olga Mackiv), 25 annos nata, Soror professa Congregationis Sororum Ancillarum a Maria Immaculata. A quodam milite Russico est interempta die XVIII mensis Iulii anno MCMXLIV in pago Krystonopil.

23. Olympia (in saec.: Olga Bidà), 49 annos nata, Soror professa Congregationis Sororum a Sancto Ioseph. Obviam Domino ivit die XXVIII mensis Ianuarii anno MCMLII in campo captivis custodiendis loci Kharsk, Tomisci in Sibiria.

24. Laurentia (in saec.: Leucadia Harasymiv), 40 annorum aetatem habens, Soror professa Congregationis Sororum a Sancto Ioseph. Ad Dominum migravit die XXVI mensis Augusti anno MCMLII in campo captivis custodiendis loci Kharsk, Tomisci in Sibiria.

25. Vladimirus Pryjma, 34 annos natus, Christifidelis laicus et pater familias. Sub militibus Russicis martyrium subiit die XXVI mensis Iunii anno MCMXLI in silva loci Birok prope Stradch, Leopoli.

Increbrescente martyrii fama, anno MCMXCVII Archiepiscopus Sedis maioris Leopolitanae Causam incohavit beatificationis seu declarationis martyrii. Expletis omnibus de iure explendis, Nobis coram Decretum super martyrio prodiit die XXIV mensis Aprilis anno MMI. Qua de re statuimus ut ritus beatificationis, occasione itineris pastoralis Nostri in Ucrainam. Leopoli perageretur die XXVII proximi mensis Iunii.

Hodie igitur Leopoli inter Missarun Sollemnia hanc protulimus formulam:

« Noi, accogliendo il desiderio dei Nostri Fratelli Lubomyr Cardinale Husar, Arcivescovo Maggiore di Lviv degli Ucraini, Ivan Semedi, Vescovo di Mukacheve di rito bizantino, Sofron Stefan Mudry, Vescovo di Ivano-Frankivsk (Stanislaviv) degli Ucraini e Mychajlo Koltun, Vescovo di Sokal degli Ucraini e di molti altri Fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver avuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, con la Nostra Autorità Apostolica concediamo che i Venerabili Servi di Dio Mykola Čarneckyj e 24 Compagni martiri, Teodor Romża, Omeljan Kovč e Josaphata Hordashevska d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare la loro festa nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, ogni anno: il 27 giugno per Mykola Čarneckyj e 24 Compagni martiri, il 1 ° novembre per Teodor Romża, il 27 giugno per Omeljan Kovč e il 20 novembre per Josaphata Hordashevska. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo ». 

Consueta habita oratione de vita virtutibusque horum beatorum caelitum qui martyres occubuerunt, Nos Ipsi, animo laetanter commoti et admirantes tantam horum heroum alacritatem ad sanguinem pro Domini amore fundendum, summa devotione christianam eorum fortitudinem publice laudavimus et in adiutorium totius Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis caeleste eorundem invocavimus patrocinium.

Quae autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.

Datum Leopoli in Ucraina, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Iunii anno MMI, Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 9, pp. 570-573

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana