IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NAM SI EVANGELIZAVERO*
VENERABILI DEI SERVO IOANNI BEYZYM
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. — « Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit » (1 Cor 9, 16).
Concilium Oecumenicum Vaticanum II aperte asserit opus evangelizationis officium esse Populi Dei fundamentale (cfr Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, n. 35). Saeculorum enim decursu plurimi christiani alacrem missionalem exercuerunt navitatem. Quorum in numerum sine dubio Venerabilis ille Dei Servus Ioannes Beyzym est ascribendus, qui prius Poloniae inter iuvenes studiosam educationis operam explevit, deinde vero Madagascariae fratribus leprosis se dedit atque salvificum Christi nuntium diligenter proclamavit. Fidelis ille Ecclesiae filius in Orientali Polonia, tunc temporis Russiae subiecta, loco vulgo Beyzymy Wielkie die XV mensis Maii anno MDCCCL est ortus. Parentes, genere nobiles, solidam filio dederunt christianamque formationem. Anno MDCCCLXIII, ob irritam adversus Russos seditionem, pater eius in exteras emigravit nationes; Ioannes vero varios suscepit labores ut familiam sustentaret. Lyceum frequentans vocari persensit ad se Domino omnino vovendum. Mense Decembri anno MDCCCLXXII novitiatum Societatis Iesu in loco Stara Wieś est ingressus atque, aliquot post annos, prima nuncupavit vota. Tum philosophica tum theologica institutione expleta, die XXVI mensis Iulii sacro presbyteratus ordine est exornatus. Munera deinde exercens studiorum praefecti et docentis apud Collegia in locis Tarnopol et Chyrów peculiari eminuit opera pro bono iuvenum qui in arduis versabantur vitae condicionibus. De superiorum licentia, anno MDCCCXCVIII Madagascariam petiit ubi totum se tradidit vehementi frugiferoque leprosorum apostolatui. Die ac nocte adlaborabat ut aegrotorum dolores angustiasque levaret eorumque sortis adiuncta transformaret. Consilium cepit valetudinarium aedificandi quod, innumeris superatis difficultatibus, anno MCMXI apertum est. Varia vitae discrimina oppetens, peculiarem fidem demonstravit, quam assidua pietate erga Eucharistiam et Beatam Virginem Mariam diligenter aluit. Spiritali in itinere beatitudinem aeternam assequi cupiebat, fiduciam ostendens in divinam Providentiam ac profundam animi tranquillitatem. Caritas Christi urgebat eum ad patriam relinquendam atque plurima officia obeunda pro spiritali corporalique leprosorum bono in quibus ille vultum ipsius Redemptoris contemplari consueverat. Fideles suae pastorali curae concreditos sapienter direxit divina consilia prae oculis habens. Rebus terrenis hominumque honoribus spiritalem ubertatem anteponens, summa vixit in paupertate, humilitate et oboedientia erga ecclesiasticam legem et moderatorum praecepta. Laboribus morboque consumptus, die II mensis Octobris anno MCMXII pie in Domino obdormivit.
Sanctimoniae fama crescente post illius obitum, anno MCMLXXXIV inquisitio dioecesana apud Curiam Cracoviensem et Fianarantsoaënsem est incohata. Omnibus legibus diligenter expletis, Nobis coram die XXI mensis Decembris anno MCMXCII declaratum est hunc Dei Servum virtutes theologales et cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die V mensis Iulii anno MMII decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Servi intercessioni adsignatum erat. Statuimus igitur ut beatificationis ritus, occasione data itineris Nostri Pastoralis, die XVIII mensis Augusti anno MMII Cracoviae perageretur.
Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
« Spelniając życzenie naszych braci Józefa Kardynała Glempa, Arcybiskupa Metropolity Warszawskiego, Józefa Michalika, Arcybiskupa Metropolity Przemyskiego, Franciszka Kardynala Macharskiego, Arcybiskupa Metropolity Krakowskiego i Stanisława Gądeckiego, Arcybiskupa Metropolity Poznańskiego jak również wielu innych braci w biskupstwie oraz licznych wiernych, za radą Kongregacji Spraw Kanonizacyjnych, naszą, Władzą, Apostolską zezwalamy, aby odtąd Czcigodnym Sługom Bożym: Zygmuntowi Szczęsnemu Felińskiemu, Janowi Balickiemu, Janowi Beyzymowi oraz Sancji Szymkowiak przysługiwal tytuł błogosławionych, i aby ich święta obchodzono w miejscach i w sposób określony przez Prawo. Dla Zygmunta Szczęsnego Felińskiego będzie to corocznie 17 września, dla Jana Balickiego 24 października, dla Jana Beyzyma 12 października, a dla Sancji Szymkowiak 18 sierpnia.
W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego ».
Praeclarus hic vir insignes dedit religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes claramque in spiritali itinere significationem. Is ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque proferantur et quam plurimos homines attingant.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Cracoviae, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno Domini MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 821-823
© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana