Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EUNTES IN MUNDUM*

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE CARITATI BRADER
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16,15).

Haec verba a Christo apostolis pronuntiata in corde Venerabilis Servae Dei Mariae Caritatis Brader resonabant cum longas per horas prope tabernaculum adstabat. In contemplatione revera enascebatur in ea desiderium Christi verba ad terras longinquas afferendi atque pauperes adiuvandi.

Die XIV mensis Augusti nata anno MDCCCLX in loco vulgo Kaltbrunn, prope urbem Sancti Galli in Helvetia, sequenti die baptismum accepit atque nomen Mariae Iosephae Carolae. Iam ab infantia sanctos imitari voluit ut etiam ipsa sancta fieret: haec fuit eius mens totam per vitam. Scholis expletis primariis, collegium frequentavit «Maria Hilf» in Altstätten a religiosis Tertii Ordinis Regularis Sancti Francisci administratum. Religiosarum exemplum eam incitavit ad vitam Deo omnino vovendam. Die I mensis Martii anno MDCCCLXXXI vestimentum induxit franciscale in conventu Altstätten atque nomen Mariae Caritatis Amoris Spiritus Sancti est consecuta. Die XXII mensis Augusti anno MDCCCXXXII religiosa nuncupavit vota. Precibus et meditatione amorem erga Dominum diligenter aluit atque sua sponte missionibus in America Latina se dicavit ut Eum alii etiam cognoscerent. Laetitia plena, die XIX mensis Iunii annoMDCCCLXXXVIII simul cum sex sociis terram petiit Aequatoriae. Anno MDCCCXCIII post laboriosam navitatem in Chone et post fructuosam catechizationem plurimos inter infantes, ad fundationem destinata est in Túquerres, Columbiana in terra. Missionalia ob proposita Congregationem condidit anno MDCCCXCIV Franciscanarum Mariae Immaculatae. Erga Eucharistiam demonstrans singularem pietatem, in Iesu Sacramentato invenit fontem et pondus suae vitae. Amore incitata ad Iesum Eucharisticum, totam se dicavit ut privilegium Adorationis Perpetuae obtineret die ac nocte, quod veluti praecipuum patrimonium reliquit communitati, simul cum amore et veneratione erga sacerdotes, Dei ministros. Vitam spiritalem diligens, continua vivebat in praesentia Dei. Omnibus in eventibus manum videbat providentialem et misericordem Domini atque alios adhortabatur ut «in omnibus rebus voluntatem viderent Dei, et per amorem ad Eum, laeto animo eius explerent voluntatem». Dictum eius vitae fuit sententia: «Deus hoc vult». Clara ista sancti Francisci Assisiensis filia alta omnino ratione charisma vixit franciscale quod manifestavit continua in conversione, contemplatione et Dei adoratione, in amore paupertatis evangelicae nec non in simplicitate et in humilitate. Caritas facta est in ipsa facultas ad se ipsam aliis dandi. Christus fuit semper culmen eius vitae et adimpletio voluntatis Dei unicum munus. Expletis LXXXII annis, mortem praesentiens, suas adhortabatur filias: «Decedo; nolite bona relinquere opera quae Congregatio in manibus habet, eleemosynam scilicet et multam caritatem erga pauperes, altam dilectionem inter sorores, fidelitatem episcopis et sacerdotibus». Die XXVII mensis Februarii annoMCMXLIII animam suam Creatori tradidit. Sepulcrum eius in loco Pasto meta est plurimarum peregrinationum.

Omnibus de iure diligenter expletis. Nos Ipsi die XX\VIII mensis Iunii annoMCMXCIX declaravimus Venerabilem Servam Dei Mariam Caritatem Brader virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in modum exercuisse. Die XXIII mensis Aprilis anno MII, Nobis adstantibus, decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Venerabilis Servae Dei deprecationi est adsignatum. Statuimus igitur ut beatificationis ritus die XXIII mensis Martii annoMMIII Romae perageretur.

Hodie igitur inter Missarum sollemnia in area Sancti Petri hanc protulimus formulam:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Mauricii Gaidon, Episcopi Cadurcensis, Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, Iulii Henrici Prado Bolaños, Episcopi Pastopolitani, Augustini García-Gasco Vicente, Archiepiscopi Valentini, et Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonhomme, Maria Perdolens Rodríguez Sopeña, Maria Caritas Brader, Ioanna Maria Condesa Lluch et Ladislaus Batthyány-Strattmann Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonhomme die nona Septembris, Mariae Perdolentis Rodríguez Sopeña die decima Ianuarii, Mariae Caritatis Brader die vicesima septima Februarii, Ioannae Mariae Condesa Lluch die decima sexta Ianuarii et Ladislai Batthyány-Strattmann die vicesima secunda Ianuarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Martii, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 727-730

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana