IOANNES PAULUS EPISCOPUS
LITTERAE APOSTOLICAE
CULTUS EUCHARISTICUS*
VENERABILI DEI SERVAE MARIAE CHRISTINAE
BRANDO CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS
Ad perpetuam rei memoriam. - «Cultus eucharisticus extra Missae sacrificium tributus est inaestimabilis cuiusdam pretii in Ecclesiae vita» (Litt. Enc. Ecclesia de Eucharistia, 25).
Id ceteraque quae de Eucharistia in Litteris Encyclicis diximus apposite congruunt cum Eucharistiae amore, quem Venerabilis Dei Serva Mater Maria Christina Brando veluti fundamentum tenuit et sui charisma Instituti quod condidit. Ipsa Neapoli die 1 mensis Maii anno MDCCCLVI divitibus parentibus Ioanne Iosepho et Maria Concepta Marrazzo orta est. Mitis facilisque ingenii, solida christiana doctrina instituta est, quae mox in precationem indicia demonstravit. Duodecim annos nata, coram Iesu Infantis imagine castitatis votum nuncupavit. Cum animadverteret se ad vitam consecratam vocari, quindecim annos nata statuit inter Sacramentinas, quae dicuntur, Neapolitanas annumerari, sed pater obstitit. Licentiam tamen obtinuit monasterium ingrediendi Clarissarum Florentinarum. Valetudinis causa domum repetere coacta est. Sancta Sacramentinarum monasterium ingredi potuit. Anno MDCCCLXXVI religiosam vestem induit sibique nomen sumpsit Sororem Mariam Christinam ab Immaculata Conceptione. Sed aegrotare coepit, ideo relinquere est coacta iter quod magno fervore susceperat. Suum tamen servans propositum, novam congregationem condere instituit. Mense Iulio anno MDCCCLXXVIII una cum Maria Pia sorore nonnullisque puellis hospitium Teresianarum apud locum Torre del Greco tenuit. Hic novae religiosae familiae iecit fundamentum, quae nunc Congregatio Sororum Victimarum expiatricum a Iesu Sacramentato appellata est. Varias post commigrationes, suadentibus Dei Servo Michaeleangelo a Marigliano et Beato Ludovico a Casoria, domicilium Casoriae locarunt, prope Neapolim. Quibusdam superatis difficultatibus, Institutum succrevit, novis additis membris domibusque, ubi Eucharistiae cultus vigebat et studium iuvenum educandorum. Anno MDCCCXCVII Dei Serva temporaria vota nuncupavit. Die XX mensis Iulii anno MCMIII Congregatio canonice ab Apostolica Sede comprobata est atque die II subsequentis mensis Novembris ipsa Conditrix compluresque sorores perpetua vota pronuntiaverunt. Suam consecrationem studiose, perseveranter ac laetanter vixit atque generalis Antistitae officium humiliter, prudenter amabiliterque tuita est, sororibus fidelitatis erga Eum vocationemque praebens exempla. Die XX mensis Ianuarii anno MCMVI de hoc mundo demigravit ut Dei vitam attingeret, quam a puella affectavit. Cum sanctitatis persisteret fama, qua Dei Serva fruebatur, Canonizationis Causa anno MCMXXVII instituta est. Omnibus de iure servandis peractis, die II mensis Iulii anno MCMXCIV coram Nobis Decretum prodiit, quo agnovimus Mariam Christinam ab Immaculata Conceptione heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. In Curia Manilensi anno MCMXCV Processus actus est de asserta mira quadam sanatione, intercessioni Venerabilis Dei Servae tributa. Quae rite vestigata est atque die XX mensis Decembris anno MMI Decretum super miraculo Nobis coram promulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XXVII mensis Aprilis anno MMIII Romae celebraretur.
Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 26-28
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana