IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
PACEM TANTUM*
VENERABILI DEI SERVO MARCO AB AVIANO
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.
Ad perpetuam rei memoriam. —«Pacem tantum nos volumus: pacem tecum, Deus, pacem nobiscum pacemque cunctis cum proNimis».
Verba haec a Venerabili Dei Servo Marco ab Aviano proiata, liquido eius franciscalis vitae missionisque sacerdotalis ostendunt eNemplar, quam «paN et bonum» designant. Ubique namque terrarum ipse Dei verbum enuntiavit itemque suae aetatis homines ad conversionem incitavit et ad Christo deditionem. Illius praeterea temporis condicionibus ad operandum est incitatus, ut in Europa paN restitueretur, quae eN iustitia oritur (cfr Is 32, 17), utque catholicarum potestatum libertas earumque unitas pro fide tutanda servaretur.
Filius hic sancti Francisci Assisiensis Aviani dioecesis Concordiensis-Portus Naonis die VII mensis Novembris anno MDCXXXI Marco Cristofori ac Rosa Zanoni parentibus iisque ad altiorem ordinem pertinentibus natus est, cui nomen indiderunt Carolo Dominico. Nativo in oppido primam spiritalem culturalemque institutionem recepit, quae exinde apud Iesuitarum collegium Goritiae aucta est. Inibi pietatem roboravit atque nonnullis marialibus sodaliciis nomen dedit. Circiter XVI annos natus Collegium deseruit ut martyr pro fide interiret. Fame laboreque exhaustus, apud Fratrum Minorum Capuccinorum claustrum Iustinopoli est receptus atque animadvertit se ad Francisci Assisiensis disciplinam vocari. Anno MDCXLVIII Capuccinorum claustrum Coneliani ingressus est atque die XXI mensis Novembris subsequentis anni vota nuncupavit sibi Marcum sumens nomen. Philosophicis theologicisque rebus doctus. die XVIII mensis Septembris anno MDCLV sacerdotali ordine est auctus. Superioris postea egit partes coenobii Bellunensis anno MDCLXXII et anno MDCLXXIV claustri Opitergini. Acri promptoque ingenio praeditus necnon religionis studio assidue Dei verbum proclamabat. Ab anno MDCLXXVI complures eiusdem precationibus sanationes adscribebantur, ut illius saeculi miraculorum auctor diceretur. Tot mirorum eventuum opinio una cum apostolico studio sanctitatisque vita omnium ordinum homines pellexit. Ipse de animarum salute sollicitus complum Italiae Europaeque loca adiit. ubi studiose a frequentibus hominibus ae potestatibus est receptus. Summo Pontifice praecipiente, ab Austriae imperatore petitus, anno MDCLXXXIII Vindobonam se contulit, quae a Turcis obsidebatur. Christianarum potestatum voluntates conciliavit atque spiritaliter exercitum ad hostem profligandum et victoriam obtinendam comparavit. Alias quoque primas egit partes ad victoriam christianarum copiarum adipiscendam. In omnibus rerum adiunctis cunctis fuit quoad apostolicum iuvamen et virtutum humanarum christianarumque exercitium exemplo. Cum in Christo usque niteretur, absque metu christianas veritates proclamavit easdemque in populum induxit, omnibus amotis doctrinae erroribus. Precatio assidua, Sacra Scriptura et cultus erga sacram Eucharistiam Virginemque Mariam eius spiritalem vitam sustentarunt. Mentem suam usque in Dominum ae superna bona direxit, terrestribus rebus vanitatibusque posthabitis. Actum perfecti doloris late indidit atque suos per sermones peccatores ad bonam frugem compulit. Domini ostendens misericordiam. Sodalibus caritatem demonstravit cunctisque quos convenire solebat. Etiam in Turcas iustitiam et misericordiam exercuit atque effecit ut ultiones vitarentur. Insignis spiritalis moderator a fidelibus habitus est, inter quos Leopoldus imperator illiusque temporis primarii homines annumerantur. Religiose Regulam et Ordinis constitutiones servavit. Ut Franciscalis vitam exegit temperatam simplicemque, qui acres paenitentias sustinuit et suos mores sensusque est moderatus. Mense Maio anno MDCXCIX postremum iter suscepit Vindobonam versus. Valetudo deterior est facta atque ab omnibus operibus cessare coactus est. Omnia ipse patienter toleravit et die XIII subsequentis mensis Augusti ad Dominum demigravit. Paulo ante cuidam sodali dixit: «Faciat Dominus quod ad suam gloriam redundet: aliud haud exopto».
Eius propter sanctitatis famam anno MDCCCXCI Processus informativus incohatus est, qui ad finem est adductus anno MCMIV. His perfectis iure statutis rebus, Nobis coram de virtutibus heroum modum exercitis die VI mensis Iulii anno MCMXCI prodiit decretum et die XXIII mensis Aprilis anno MMII decretum de miraculo est comprobatum. Statuimus ut beatificationis ritus Romae die XXVII mensis Aprilis subsequentis anni celebraretur.
Hodie igitur, in foro Petriano, inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaëlis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Dei Servi Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Beatus hic, qui complura maxime pro populorum unitate et reconciliatione patravit simulque mirandas dedit virtutum testificationes, non modo fidelibus est colendus, verum etiam imitandus ut, terrena despicientes, in rectam viam inducantur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 730-732
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana