IOANNES PAULUS EPISCOPUS
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI MAIOR EST VESTRUM*
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE DOMINICAE MANTOVANI
BEATORUM CAELITUM HONORES TRIBUUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. - «Qui maior est vestrum, erit minister vester» (Mt 23, 11).
Exemplum secuta Domini Iesu, qui in mundum venit non ut ministraretur sed ut ministraret (cfr Mc 10, 45), Venerabilis Serva Dei Maria Dominica Mantovani iuvenili inde ab aetate spiritualia et materialia misericordiae opera simpliciter ac ferventer ad effectum adduxit, et Beato Iosepho Nascimbeni, conditori Congregationis Parvarum Sororum a Sancta Familia, adiutricem operam humiliter ac fideliter praestitit. Eius spiritum constanter imitans in operibus vitae suae, omnibus omnia facta est (cfr 1 Cor 9, 22) Ecclesiae et populo cotidie serviens.
Haec Christi testis die XII mensis Novembris anno MDCCCLXII in pago vulgo Castelletto di Brenzone intra fines dioecesis Veronensis rusticis nata est parentibus, a quibus validam didicit christianam disciplinam. Mense Octobri anno MDCCCLXX sacro Chrismate est uncta et breve post tempus ad primum sacrum convivium accedere potuit. Ad pietatis vitam propensa, sacrificium eucharisticum cotidie frequentare perrexit, sacro cibo se reficiens. Deinde nomen suum dedit Piae Unioni Filiarum Mariae et, cum aliis puellis, Marialem devotionem excoluit.
Cum illa adhuc adulescens esset, in pagum Castelletto advenit presbyter Iosephus Nascimbeni, uti magister et cooperator; hic enim spiritale assumpsit moderamen Mariae Dominicae et diligenter prospexit christianae iuvenum mulierum formationi, quas ad actuosam participationem paroecialem hortabatur. Serva Dei in sanctitatis via progrediebatur et sollicitam se praebebat de catechesi pueris tradenda, de pauperibus et infirmis curandis. Die VII mensis Decembris anno MDCCCLXXXVI virginitatis votum emisit. Cum eius spiritalis magister, parochus ibidem constitutus, ab ea petiverit ut sociam praestaret operam ad condendum Institutum educationi iuventutis et curae infirmorum dicatum, ipsa, ferventer cupiens se totam Domino vovere, alacri promptoque animo inceptui annuit. Ita confundatrix facta est Congregationis Parvarum Sororum a Sancta Familia. Die IV mensis Novembris anno MDCCCXCII, simul cum aliis mulieribus sociis. Veronae religiosum induit habitum et nomen Mariam sumpsit. Sequenti die, nova communitas religiosa in pagum quem diximus se tulit, ubi a laetantibus incolis excepta est. Sancta Familia tam eius consecrationem Christo hominibusque factam quam iter novi Instituti religiosi illustravit. Singulari sollicitudine, ad mentem conditoris, Serva Dei, in communione et in cooperatione cum Ecclesia, munus suscepit curandi pauperes et parvulos, orphanos et omnes prope se degentes, et tandem omnes qui solvendas quaerebant graves cotidianae vitae difficultates.
Institutum celeriter per varias Italicas ac postea per exteras regiones est diffusum. Anno MCMIII approbationem dioecesanam et anno MCMX «Decretum laudis» obtinuit. Post obitum fundatoris, qui evenit anno MCMXXII, Serva Dei sola permansit Congregationem regens tamquam Suprema Moderatrix. Fortitudine munita et ad futurum conversa suum implevit officium. Domini manibus fidenter se commendans, virtutem in Eo invenit ad adeo onerosum munus obeundum.
Firma profundaque eius fides et operosa caritas moverunt eam inde a iuventute ad divina consilia sine retractatione sequenda. Ad Christi Regnum exstruendum docile instrumentum facta est in manibus Dei et Beati Iosephi Nascimbeni. Viam virtutum suscepit per constantem precationem, pietatem eucharisticam, cultum erga Beatam Mariam Virginem et Sanctum Ioseph, atque per observantiam consiliorum evangelicorum et exercitium paenitentiae. Christianae spei lumine illustrata, vitam suam convertit ad aeternam beatitudinem, a terrenis abhorrens opibus. Vestigia sequens Matris Domini, quae in pago Nazarethano ancillam sese appellaverat et Annuntiationis Verbum cum fide exaudiverat, sereno fortique fuit animo; apud filias spirituales et apud omnes quos per viam inveniebat gaudium seminavit. Artam cum Domino nutrivit communionem et, Nazarethanam Familiam intuens nec non necessitatibus pauperum usque intenta, Domino plene dono se dedit, singulos dies extraordinario degens amore. Spiritus Sanctus, a quo duci sivit, alacritatem tribuit ei et virtutem ostendendi fratribus misericordem Patris vultum. Dulcedinem exhibuit et maternam sollicitudinem erga filias spirituales, quas fortiter suaviterque rexit ad religiosae consecrationi et spiritui conditoris fidelitatem servandam.
Mense Ianuario anno MCMXXXIV pituitatis febri correpta est. Aliquot post dies eius valetudo in peius est mutata. Die II sequentis mensis Februarii in Christi pace piissime requievit.
Attenta diffusa sanctitatis fama, Episcopus Veronensis Causam iniit beatificationis et canonizationis. Omnibus servatis de iure servandis, Nobis coram de virtutibus heroico gradu exercitis decretum prodiit die XXIV mensis Aprilis anno MMI; atque die V mensis Iulii anno MMII approbatum est deeretum super miraculo. Deinde statuimus ut ritus beatificationis Romae perageretur die XXVII mensis Aprilis sequentis anni.
Hodie igitur in foro Petrianam Basilicam prospiciente, intra Missarum sollemnia, hanc protulimus formulam:
« Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, Christophori Cardinalis Schönborn, Archiepiscopi Vindobonensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Tarsicii Bertone, Archiepiscopi Ianuensis, et Flavii Roberti Carraro, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Iacobus Alberione, Marcus ab Aviano, Maria Christina Brando, Eugenia Ravasco, Maria Dominica Mantovani et Iulia Salzano Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum: Iacobi Alberione die vicesima sexta Novembris, Marci ab Aviano die decima tertia Augusti, Mariae Christinae Brando die vicesima Ianuarii, Eugeniae Ravasco die vicesima quarta Octobris, Mariae Dominicae Mantovani die tertia Februarii et Iuliae Salzano die decima septima Maii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ».
Deinde, gratiis benignissimo Domino redditis, summa devotione humanas christianasque huius Beatae virtutes admirantes, omnibus fidelibus eam imitandam proposuimus et in adiutorium totius Ecclesiae adhuc, in terra peregrinantis caeleste eiusdem invocavimus patrocinium.
Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Aprilis, anno Domini MMIII, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 18-20
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana