Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DOMINUS ADIUTOR MEUS*

QUIBUS MARIAE MARAVILLAS A IESU SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravi t cor meum » (Ps 28,7).

Psalmistae verba in vita reperiuntur Mariae Maravillas a Iesu, quae insigni fide imbuta, Deum suae exsistentiae cardinem esse voluit, in quo omnem spem posuit. Quod per fidei, spei caritatisque vitam est testata, id veluti maximum donum Ecclesiae, spiritalibus filiabus ceterisque hominibus quos convenerat exhibuit. Dei voluntatem eiusque gloriam prae omnibus est persecuta.

Beata Maria Maravillas a Iesu die IV mensis Novembris anno MDCCCXCI Matriti marchione Aloisio Pidal y Mon, apud Apostolicam Sedem legato, atque Christina Chico de Guzmán y Muñoz parentibus orta est. Domi disciplina humana christianaque apposite est instituta. Divina quidem gratia naturales eius dotes extulit, cui ipsa obsequens fuit. Sanctae Teresiae a Iesu itemque sancti Ioannis a Cruce spiritalitate pellecta, anno MCMXlX Carmelitarum Discalceatarum monasterium in loco El Escorial Matriti est ingressa, ubi anno MCMXX religiosum vestimentum induit et anno post temporaria vota nuncupavit. AnnoMCMXXIV una cum tribus sororibus religiosis in hospitium quoddam loci Getafe Matritensis provinciae ad tempus se contulit, ubi die XXX mensis Maii eodem anno vota sollemnia pronuntiavit, indeque monasterium loci

El Cerro de Los Àngeles aedificandum curavit, quod anno MCMXXVI sollemnitate incidente Christi Regis est inauguratum quodque exinde ipsa antistita rexit. Complura coenobia postea ad Teresianam mentem condidit. Nova instituta, quae etiam in India sunt locata, Dei spiritu eminere debebant, in quibus Ipse suas delicias reperire posset. Compluribus etiam in monasteriis antistitae munus per totam fere suam vitam strenue sustinuit. Matris mente eodemque tempo re evangelica firmitudine contemplationis vitam necnon Regulae et Constitutionum observantiam promovit. Sollicite prudenterque operam dedit ut postulantes noviciaeque instituerentur, aequi semper fuit ingenii, omnes dilexit, potissimum aegrotas vetulasque moniales. Humilitate et caritate eminuit. Licet in paupertate ac difficultatibus variis versaretur, Mater Maravillas a Iesu exemplo verbisque fiduciam, tolerantiam et tranquillitatem filiabus iniecit. Communem monialium vitam, earum consecrationi fidelitatem et apostolicum studium coluit. «Sanctae Teresiae Consociationem» condidit, quam Apostolica Sedes anno MCMLXXII comprobavit, ut spiritaliter et materialiter carmelitidum monasteria a se condita aliaque ad ea accessura iuvaret. Obsequentem et oboedientem erga Ecclesiae potestates se praestitit atque cor suum corporis spiritusque necessitatibus Dei populi pauperumque reclusit. Sacerdotes ac Seminarii tirones iuvit itemque collegi a puerorum familiarumque domos aedificavit. Corporis spiritusque doloribus affecta est, quae tamen erga Deum fiduciam animique serenitatem servavit. Vim et consolationem ex contemplativa precatione, sacra Eucharistia, in Sacrum Cor, Beatam Mariam Virginem de Monte Carmelo ac Carmelitanos Sanctos pietate, hausit. Haec omnia superavit quia summopere se Dei voluntati aequavit. Sic enim dicere solebat: «Domine, cum vis, ut vis, quod vis: haec est una res, quam volumus ac cupimus». Longas per noctes et spiritus purificationes excelsam vitae mysticae et cum Deo coniunctionis experientiam attigit. Meritis onusta ac in opinione sanctitatis in loco La Aldehuela die XI mensis Decembris anno MCMLXXIV obiit. Sanctitatis fama, quam ipsa vivens obtinuit, progrediente tempore increbruit. Archiepiscopus Matritensis anno MCMLXXX beatificationis canonizationisque causam incohavit. His absolutis iure statutis rebus, die X mensis Maii anno MCMXCVIII eam Beatam renuntiavimus. Miraculum postea eius intercessioni est adscriptum, de quo Inquisitio Dioecesana in Curia ecclesiastica Paranensi Argentinae facta est. Casus feliciter in Congregatione de Causis Sanctorum vestigatus est, atque die XXIII mensis Aprilis, anno MMII, Nobis coram Decretum de miraculo prodiit. Patrum Cardinalium Episcoporumque in Consistorio die VII mensis Martii anno MMIII coadunatorum auditis sententiis, statuimus ut canonizationis ritus Matriti die IV subsequentis mensis Maii, Nostri apostolici itineris tempore, cele-braretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

«En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Àngela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos. En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo».

Spectabilis haec mulier claras dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit idque ceteris fidelibus significavit. Exoptamus igitur ut salutifera Domini dona et Evangelii beneficia homines complures affatim adipiscantur eiusdem exemplo suffulti et praesidio.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bis millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 2, pp. 81-83

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana