Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

EVANGELICAM LEGEM*

QUIBUS GENOVEFAE TORRES MORALES SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

«Qui enim diligit proximum, legem implevit» (Rom 13,8).

Evangelicam legem, quae antiqua praescripta complet, in novo Iesu mandato mutuae dilectionis (cfr Io 13, 34) suum attingere fastigium Biblia sacra docent. Beata Genovefa Torres Morales exemplo Dominique doctrina instituta, effecit ut in proximum dilectio cardo esset suae operositatis vitaeque. Ipsa enim cum animadverteret multarum mulierum destitutionem, Domino vocanti respondit atque lucem Christique solacium eis afferre studuit quibus summa caritate sese addixit, ut «solitudinis Angelus» nuncuparetur. Testis haec Christi die III mensis Ianuarii anno MDCCCLXX Almenarae dioecesis Dertosensis humilibus religiosisque parentibus orta est. Puella parentes amisit, quae curare debuit fratrem pupillum. In studia incumbere non potuit, sed paroeciali catechesi perstudiose interfuit. Ei XIII annos natae praecisum est crus. Licet esset adulescens, spiritalibus libris usa, dolores aequo animo toleravit, quos instrumentum augendae fidei consideravit. Familiares ob causas anno MDCCCLXXXV Domo Misericordiae Valentiae est recepta, quam sorores Carmelitides Caritatis moderabantur. Eo tempore vitam consecratam affectandam censuit atque postulavit ut Carmelitidum Institutum ingredi posset, sed eius propter corporis defectum haud est suscepta. Domum igitur Misericordiae deseruit atque una cum aliis sociis feminas nuptas et innuptas solas et ,

indigentes iuvare coepit, quibus recipiendis anno MCMXI domum condidit. Inde orta est Congregatio Sororum Sacri Cordis Iesu et Sanctorum Angelorum, quae populari loquela Angelicae nuncupantur. Novum Institutum, Conditrice moderante, varias in Hispaniae urbes est illatum. Operam dedit Beata ut convenienter instituerentur sorores, ut aptae essent ad iuvandi officium sustinendum et ad doctrinam religiosam tradendam iis personis domicilio receptis. Anno MCMXXV Institutum dioecesani iuris est dictum eiusque Constitutiones sunt comprobatae. Eodem anno Beata Generalis Antistita electa est, quod munus fere viginti per annos actura erat. Iniquis belli civilis religiosaeque persecutionis temporibus pacem et tranquillitatem in spiritales filias personasque curandas instillavit ipsa. Sancti Ignatii ad mentem sanctitatis semitam tenuit, christianas virtutes exercendo. Eventus condicionesque fidei sub lumi ne iudicavit, quae usque eius iter direxit. Per assiduam ferventemque precationem, erga Sanctissimum Sacramentum, Sacrum Cor, Virginem Mariam devotionem necnon per consiliorum evangelicorum exercitium altam cum Domino coniunctionem attigit atque eadem ex coniunctione vim hausit ut divinum auxilium etiam difficilioribus in rerum adiunctis exciperet. Cum Dei amore flagraret, ab eo sivit se fingi, qui ad perfectionis evangelicae fastigium eam perduxit. Christi regno diffundendo et amplificando etiam in angustiis et angoribus operam dedit. A terrestribus bonis seiuncta, caelestia bona affecta vit. Probe conscia «amorem omnia vincere», materna dilectione omnium aetatum omniumque ordinum indigentes coluit. Divinum Magistrum secuta, largiter iis ignovit qui eius apostolica opera impediebant. Amabiliter sodales in Christi semitis direxit. Prudenter sapienterque Congregationem a se conditam temperavit, cuius studiose Regulam Constitutionesque servavit. Simplex fuit et in moribus gravis, fortis in adversitatibus. Anno MCMLIII Apostolica Sedes Instituto ab ea condito «Decretum laudis» tribuit. Subsequenti anno Dei Serva, iam aetate provecta, cum Antistita Generalis non eligeretur, ipsa humilis et oboedienter iudicium recipiens sororum novae Antistitae sese addixit. Postremis vitae annis vehementiori orationi se dicavit, ut ad Domini occursum se potissimum compararet, qui usu venit die V mensis Ianuarii anno MCMLVI.

Eius propter sanctitatis famam anno MCMLXXVI Beatificationis Canonizationisque Causa incohata est. His absolutis iure statutis rebus, die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV a Nobis sollemniter in Beatorum catalogum est relata. Die XXIII mensis Aprilis anno MMII Nobis coram decretum super miraculo prodiit. Faventibus Patribus Cardinalibus Episcopisque, in Consistorio coadunatis die VII mensis Martii huius anni, statuimus ut Canonizationis ritus Matriti die IV subsequentis mensis Maii perageretur.

Hodie igitur inter sacra hanc ediximus formulam:

En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos Hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Angela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos.

En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.

Exoptantes quidem confidimus Deo omnis sanctimoniae auctore futurum esse ut hi ipsi sieuti tot alii caelites sancti Christifideles cunctos ecclesiae novo evangelii Christi servandi atque christiani ipsius testimonii etiam cotidianis in negotiis reddendi studio incendant. Interea vero, quae his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

 

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 3, pp. 137-139

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana