IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
MIHI AUTEM ABSIT*
QUIBUS BEATO PETRO POVEDA CASTROVERDE SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.(...) De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto» (Gal 6, 14.17).
Sacerdos et martyr Petrus Poveda Castroverde, Institutionis Teresianae fundator, singularem accepit gratiam inspirandi totam vitam spiritualem totamque navitatem, usque ad mortem, mysterio Incarnationis Verbi quod culmen suum in Cruce invenit, Crux revera Petro fuit continuum ad sanctitatem incitamentum et clavis eius configurationis cum Christo, quam piane in se perfecit usque ad vitam pro Eo reddendam. Beatus Petrus Poveda Castroverde Linarensi in urbe, prope Giennum, die III mensis Decembris anno MDCCCLXXIV est natus. Christiana educatione a parentibus est institutus, patefacta etiam in alia cultus humani genera. Iam ab adulescentia affectabat ad sacerdotium. Seminarium ingressus est Giennense atque studiorum curriculum in Seminario dioecesis Guadicensis explevit, in qua, anno MDCCCXCVII, sacro presbyteratus ordine est insignitus. Multa exercuit ecclesiastica officia, et ab anno MCMII ad societatem humanis christianisque moribus promovendam, plurimum operatus est praesertim inter derelictos qui cryptas prope urbem Guadicensem incolebant; adulescentibus scholas aedificavit, adultis vero operae instituta. Contuens in Iesu «fundamentum educationis et cuiusque progressus moralis et oeconomici», Sanctissimum in sacellum-cryptam «Nuestra Señora de Gracia» transtulit atque cultum restituito Prope hunc locum vocationem accepit ad id genus apostolatum. Canonicus nominatus anno MCMVI Basilicae Beatae Virginis Mariae «de Covadonga», christianam curavit formationem peregrinantium, diuturnum tempus orationi et institutioni insumens. De sociali educatione sollicitus est deque nccessitudine inter fidem et scientiam. Plurimas edidit dissertationes quibus novam propagavit imaginem fidelium laicorum, atque Academias condidit et Instituta Paedagogica, fundamenta iaciens Institutionis Teresianae, quae anno MCMXVII in Giennensi urbe dioecesanam approbationem ecclesiasticam obtinuit veluti Pia Fidelium Unio. Dum Petrus iam Matriti morabatur. anno MCMXXIV Unio Brevi Apostolico Papae Pii XI, Praedecessoris Nostri rec. mem., est approbata. Haec fidelium associatio, exemplum sequens sanctae Teresiae a Iesu, Ecclesiae Doctoris, per educationem praesertim et culturalem navitatem suis sodalibus illum modum vitae proponebat, quem primaeva in Ecclesia christiani gerebant. Sacerdos prudens et audax, ad dialogum apertus, solidis exornatus virtutibus atque heroica caritate, plurium fidem optimis spiritalibus consiliis nutrivit, consociatam operam cum Actione Catholica aliisque institutis diligenter exercens. Educationis et orationis magister, vitae christianae et necessitudinis inter fidem et scientiam paedagogus, pro iustitia sociali et humana solidarietate studiose adlaboravit. Tempore religiosae insectationis in Hispania, mane diei XXVIII mensis Iulii anno MCMXXXVI, dum fidei causa ad martyrium ducebatur, haec protulit verba: «Sacerdos Christi sum»; statim martyr occubuit. Anno MCMLV Matriti causa incohata est Canonizationis. Die XXI mensis Decembris anno MCMXCII Decretum est promulgatum de martyrio et virtutibus. Omnibus de iure diligenter expletis, Nos Ipsi die X mensis Octobris anno MCMXCIII sollemni ritu Petrum Poveda Castroverde, prope sepulcrum apostoli Petri, Beatum declaravimus. Die XXII mensis Ianuarii anno MMIII Decretum super miraculo prodiit quod eiusdem Beati deprecationi est adsignatum. Exauditis Patrum Cardinalium Episcoporumque, in Consistorio die VII mensis Martii eiusdem anni celebrato, faventibus sententiis, statuimus ut canonizationis ritus, occasione data itineris Nostri Pastoralis, die IV mensis Maii anno MMIII Matriti perageretur.
Hodie igitur, coram populi Dei multitudine pluriumque Pastorum Ecclesiae, perplacuit Nobis hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:
En honor de la Santísima Trinidad, para exaltación de la fe católica y crecimiento de la vida cristiana, con la autoridad de nuestro Señor Jesucristo, de los Santos Apóstoles Pedro y Pablo y la Nuestra, después de haber reflexionado largamente, invocado muchas veces la ayuda divina y oído el parecer de numerosos Hermanos en el episcopado, declaramos y definimos Santos a los Beatos Pedro Poveda, José María Rubio, Genoveva Torres, Angela de la Cruz y María Maravillas de Jesús y los inscribimos en el Catálogo de los Santos y establecemos que en toda la Iglesia sean devotamente honrados entre los Santos.
En el nombre del Padre y del Hijo y del Espíritu Santo.
Consueta habita oratione hunc spectabilem virum venerati sumus et admirantes heroicam eius alacritatem miraque fidei exempla, in adiutorium totius Ecclesiae patrocinium eius invocavimus.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.
Datum Matriti, die quarto mensis Maii, anno Domini bismillesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 4, pp. 185-187
© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana