IOANNES PAULUS PP. II
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
CUM DILEXISSET SUOS*
QUIBUS BEATAE IOANNAE BERETTA MOLLA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Cum dilexisset suos . . . in finem dilexit eos »(Io 13, 1).
Beata Ioanna Beretta Molla Domini Iesu exemplum, qui suos usque ad supremum vitae sacrificium dilexit, ardenter est secuta, in caritate Deo, Ecclesiae, familiae et aegrotis serviens. Christianam testificationem potissimum confirmavit, cum vitam dedit ut infantem in gremio suo salvaret.
Ioanna Beretta die IV mensis Octobris anno MCMXXII Maxentae, prope Mediolanum, ex parentibus prorsus christianis est orta. Decima fuit ex tredecim liberis: quinque in iuvenili mortui sunt aetate, tres Deo se devoverunt. Henricus, religioso nomine Albertus, missionarius exstitit Capuecinus in Brasilia; Iosephus, presbyter in dioecesi Bergomensi; Virginia, religiosa Canossiana, missionaria in India.
Pater Ioannae, Albertus, christianae vitae exemplar, voluit ut omnes filii lauream consequerentur. Singulis diebus, ante cotidianam suscipiendam navitatem, Missae intererat. Mater, Maria de Micheli, mulier fuit humilis et roboris plena. Ioanna iam ab infantia, in familiari ambitu, educationem ad preces, ad Eucharistiam participandam nec non ad proximi amorem accepit. Modo quinque et dimidium annos nata, die IV mensis Aprilis anno MCMXXVIII, prima Communione Bergomi est recreata; die IX mensis Iunii anno MCMXXX Chrismatis recepit sacramentum.
Intensa in laetitia crescebat, vitam veluti peculiare Dei donum considerans: itinera ei placebant, flores et montes, ars musica atque corporis exercitationes. Sciebat pingere et narrare, sapienter ac subtiliter decernere. Anno MCMXXXVII eius familia ad locum v. d. « Quinto al Mare », prope Ianuam, se transtulit. Ioanna Actionem Catholicam frequentabat atque gymnasium-lyceum classicum, fructus edens aliis iuvenibus communes.
Eodem tempore spiritale iter suum maturabat. Cotidie sacro convivio recreabatur, singulis hebdomadibus confiteri solebat peccata sua, spiritalibus exercitationibus composite aderat. Sedecim annos nata, in spiritalibus exercitationibus, fundamentalem vixit suae vitae eventum. Plurimis obnoxia exstitit difficultatibus: morbi causa studiorum curricula per unius anni spatium intermisit; matrem et patrem eodem anno MCMXLII amisit. Ioanna, quae cum fratribus sororibusque Maxentam se transtulit, facultati medicinae nomen dedit, primum Mediolani deinde Papiensi in urbe. Lauream anno MCMXLIX est consecuta atque, tres post annos, altiora studia paediatriae perfecit.
Verba Sacrarum Scripturarum meditans: « Beatius est magis dare quam accipere »(Act 20, 35), Ioanna diligenter in apostolatu adlaboravit, in Societate sancti Vincentii, in Actione Catholica nec non in catechesi tradenda. Deum diligebat atque ardenter desiderabat ut multi Eum diligerent.
Munus medici exercens et dolorem cum aegrotis participans, maximam demonstrabat peritiam, deditionem, singularem sollicitudinem nec non benignam urbanitatem. Dicere solebat: «Ministerium nostrum non concluditur cum medicamenta irrita redduntur; anima ad Deum est nobis adducenda ».
Cogitabat de apostolatu missionali in Brasilia, sed e precibus et exercitationibus spiritalibus suam ad matrimonii intellexit vocationem, quod die XXIV mensis Septembris anno MCMLV cum doctore machinario Petro Molla contraxit. Plenam vitae amorisque communionem in familia agens, diligentem in sociali et ecclesiastica navitate se monstravit.
Mense Septembri anno MCMLXI quarta durante praegnatione, Ioanna non haesitavit ut creaturae vitam vitae suae anteponeret atque consulto quaesivit ut fructus gremii salvaretur. E fiducia in caelestem Patrem, e solacio orationis et Sacramentorum nec non ex adsidua familiarum amicorumque praesentia exemplarem vim in serena immolatione hausit.
Saturni die in Paschatis octava, post hebdomadam ab infantis feminilis generis ortu, die XXVIII mensis Aprilis anno MCMLXII mortem obiit clamans: «Amo te, Iesu!». In dignitatem vitae credebat cuiusque testis fuit usque ad supremum sacrificium.
Beatificationis canonizationisque causam Ioannae Beretta Molla incohavit Archiepiscopus Mediolanensis Ioannes Baptista Montini, Decessor deinde Noster, rec. mem., hac in Petri cathedra.
Processus canonicus anno MCMLXXX apud Curiam Mediolanensem est instructus. Omnibus diligenter de iure expletis rebus, Nobis adstantibus anno MCMXCI decretum est promulgatum de heroico virtutum Ioannae Beretta Molla exercitio. Approbato deinde miraculo, Servae Dei intercessioni tributo, eam inter beatos die XXIV mensis Aprilis anno MCMXCIV recenseri voluimus. Feliciter nuper Nosmet Ipsi agnovimus miraculum, quod in Brasilia evenit, beata Ioanna intercedente. Consentientibus deinde Cardinalibus et Episcopis in Consistorio die XIX mensis Februarii anno MMIV, decrevimus ut canonizationis ritus die XVI mensis Maii eiusdem anni Romae perageretur.
Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam:
«Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Aloisium Orione, Hannibalem Mariam Di Francia, Iosephum Manyanet y Vives, Nimatullacium Kassab Al-Hardini, Paulam Elisabetham Cerioli et Ioannam Beretta Molla Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Clara haec mulier perdiligentem ostendit spiritalem progressum, Christi eiusque Ecclesiae dilectionem, atque insignia dedit religiosae pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, quae Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secuta, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur adque sanctitatem et proprii status perfectionem prosequendam invitamur.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantihus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die sexto decimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto et vicesimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Leonardus Erriquenz, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XCVII (2005), n. 1, pp. 9-12
© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana