Index   Back Top Print

[ EN  - IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
THOMAE S.R.E. CARDINALI COORAY,
OB QUINQUAGESIMUM EXPLETUM ANNUM
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
Thomae S. R. E. Cardinali Cooray
Archiepiscopo quondam Columbensis

Haec Psalmistae Verba: “ Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? ”, milies iam a te antehac cantata, Venerabilis Frater Noster, die vigesimo tertio mensis Iunii ex intimo pectore novo modo promes, quasi hymnum quo quasi in epitomen coges omnia dona tibi a Domino concessa. Ex quo enim sacerdos es ordinatus, quinquaginta elapsi sunt anni, per quos Deus sine intermissione te suis affecit beneficiis, quae ad hoc unum redigi possunt: dedit tibi ut manens in Christo, vite vera, in eius dilectione maneres et palmes esses multum afferens fructum, pro ipsius sacerdotii natura. Inde enim dignitatis et muneris tui conscientiam trahens, sanctimoniam vitae tuae instituere valuisti, ut esses quaedam Christi Summi Sacerdotis non deformis imago. Inde factus es docilis eius praeceptis; eius veritatis firmus assertor; fidei custos in omnibus vitae adiunctis; constans et impiger in laboribus; exemplar virtutum; documentum cuiusdam vivendi ipsamque vitam interpretandi dissimilis rationis hac in aetate effrenato studio voluptatum quassata et in novam paganitatem ruente; is denique Christi testis, qui per quinquaginta annos tecum plurimos ad Christum adduceres, vel saltem nomine Christi conturbares, agitares eumque multorum mentibus et cordibus indagandum proponeres.Hic fructus multus. Dies tamen, quo sollemniter celebrabis hoc tam longum navitatis tuae spatium, occasio haud dubie erit, cur aliquid addas huic operum opulento patrimonio. Non enim te ipsum celebrabis, sed eum qui te veluti instrumento usus est ad vitam suam hominibus tradendam; sentiesque de te, quod de se Ioannes Baptista cum ait: “ Illum oportet crescere, me autem minui ”. Et erit hoc maximum gaudium tuum; nam dulcissimae deliciarum cuiusvis veri sacerdotis – utpote vice Christi fungentis – hae sunt: nuper se quasi Christum crescere sivisse, ut unus appareret Christus; et clare intellegens nonnisi opera Dei fuisse, quae tu fecisti, simpliciter et humiliter eadem in manus eius, misericordis Patris, remittes.

Dum, Venerabilis Frater Noster, te alloquimur sacerdotem, ad episcopale munus insuper evectum, memorem etiam animum Nostrum tibi aperimus quod, ut Decessorum Nostrorum validissimus adiutor fuisti, ita Noster esse pergis in ilio magno negotio quod his orationis dominicae verbis comprehenditur: “ Adveniat regnum tuum ”. Fac cogites hos quinquaginta annos non tempus fuisse dilapsum et exstinctum, sed esse potius tempus vivum et in Ecclesia permansurum, prout ad illud regnum dilatandum contulisti simulque portam immortalitatis. Haec fides laetificet sollemnia quae acturus es; nam diem festum vitae celebrabis; quoddam “ est ”, non quoddam “ fuit ”.

Hoc omen precibus firmamus et Apostolica Benedictione, quam libentissimo animo tibi impertimus et iis qui te per celebrationes circumstantes quasi Dei vox erunt: vox laudationis, vox gratulationis, vox dilectionis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana