Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA
AD HUMBERTUM S.R.E. CARDINALEM MOZZONI,
XXV ANNO EXPLETO AB EIUS ORDINATIONE EPISCOPALI

 

Venerabili Fratri Nostro
HUMBERTO S. R. E. CARDINALI MOZZONI

Gaudium illud quo perfunderis die V adventantis mensis Decembris cupientes Nos multiplicare, has Litteras ad te damus, Venerabilis Frater Noster, ut optima omina Nostra tibi pandamus, prosperrima quaeque tibi optemus. Etenim in eo est ut quinque exacta impleantur lustra ex quo sacerdotium tuum ad plenitudinem est perductum, tibique datum est “ episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere ”.

Tecum in primis summo Deo gratias agimus de insignibus beneficiis quibus iter tuum conspersit, ab illo sane temporis momento quo sacerdotii Christi decus et onus tibi aperuit. Mysteriorum latentium minister factus, magistrum egisti theologiae et iuris canonici in Seminario Maceratensi, ac deinde parochum Ecclesiae Sancti Stephani eadem in dioecesi. Postquam vero aliquot per annos vires tuas impendisti, alacri cum sagacia, in servitium Apostolicae Sedis, dignus visus es qui Episcopus ordinareris atque Nuntius Apostolicus mittereris in Boliviam primum, in Argentinam deinde atque in Brasiliam. Tunc dignitatem tuam nobiliorem fecerunt animi tui laudes, pietas nempe insignis, fides intemerata et vivax, amor et officium erga hanc beatissimi Petri Cathedram. In Cardinalium Collegium adlectus, factum est ut cum Apostolica Sede, quam singulari obsequio semper es prosecutus, etiam arctius coniungereris.

Propalam igitur nunc testificari volumus quanti aestimemus in te munerum sacrorum fidelitatem, sacerdotalis et episcopalis dignitatis integritatem, vitam tuam Evangelii atque Ecclesiae causae dicatam. Qua re benevolenti animo te prosequimur, Deumque adsidua prece oramus, ut supernae gratiae praesidio te communiat, te recreet aetatemque tuam in longum adhuc proroget aevum. Haec tibi ominamur, et cupimus ut sincerae fidei studio, sapientia bonorum inceptorum, omni decore et ornamento animi magis magisque crescas, et ita nova tibi merita adicias usque locupletiora.

Quae ut feliciter contingant, tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque omnibus qui sollemnibus ob iubilaeum tuum indictis intererunt, Apostolicam Benedictionem, superni auxilii auspicem, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Novembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.


IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana