IOANNES PAULUS PP. II
PRECATIO OBLATA
UNIVERSIS ECCLESIAE SACERDOTIBUS
RECURRENTE FERIA V IN CENA DOMINI
Dilecti Nobis fratres in sacerdotio,
A ministerii nostri, ut universalis Ecclesiae Pastoris, exordio desiderio sumus affecti ut Feria V in Cena Domini quotannis sit peculiaris vobiscum coniunctionis spiritalis dies, quo preces, sollicitudines pastorales, spes vobiscum communicemus, magnanimum vestrum ac fidele incitemus ministerium, totius Ecclesiae nomine gratias vobis referamus.
Hoc vero anno epistulam vobis non inscribimus, sed precationem mittimus, fide veluti dictatam et enatam ex corde, quam una vobiscum Christo adhibeamus ipso natali die sicut Nostri ita et vestri sacerdotii et ut communem meditationem proponamus, eadem illa collustratam et sustentatam.
Utinam unusquisque vestrum “resusutet donationem Dei, quae est in eo per impositionem manuum” (Cfr. 2 Tim. 1, 6) novatoque regustet ardore gaudium quia totum se tradidit Christo.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
I
1. Ad te, Christe in Cenaculo et in Calvariae loco, convertimur hoc die ipso, qui nostri est sacerdotii celebritas.
Ad te convertimur nos omnes — Episcopi ac Presbyteri — nostrarum in Ecclesiarum coetibus sacerdotalibus collecti simulque in sanctae et apostolicae Ecclesiae universali unitate colligati.
Maioris Hebdomadis Feria V est natalis sacerdotii nostri dies. Hoc ipso die nos omnes nati sumus. Quem ad modum filius quidem ex matris nascitur utero, ita profecto ex tuo, Christe, unico orti sumus aeternoque sacerdotio. In gratia nati sumus virtuteque novi et aeterni Foederis - de Corpore ac Sanguine redimentis sacrificii tui: de Corpore, quod “pro nobis datur” (Cfr. Luc. 22, 19) et de Sanguine, qui “pro nobis omnibus effunditur” (Cfr. Matth. 26, 28).
In novissima nati sumus Cena simulque sub Cruce in Calvariae loco: ibi videlicet, ubi novae vitae profluit fons cunctorumque Ecclesiae Sacramentorum, principium pariter invenitur presbyteratus nostri.
Una etiam cum universo Dei Populo Novi Foederis sumus enati, quem tu, Filius dilectionis Patris (Cfr. Col. 1, 13), fecisti “Regnum, sacerdotes Deo et Patri tuo” (Cfr. Apoc. 1, 6).
Vocati sumus tamquam ministri huius Populi, qui ad ter Sancti Dei aeterna tabernacula defert suas “spiritales hostias” (Cfr. 1 Petr. 2, 5).
Est enim sacrificium eucharisticum “totius vitae christianae fons et culmen” (Lumen gentium, 11). Unum nempe sacrificium est, quod omnia complectitur. Bonum Ecclesiae maximum est, immo et ipsius vita.
Gratias tibi, Christe, agimus:
— quod nos ipse elegisti singulariterque sacerdotio tuo iunxisti atque indelebili charactere insignivisti, unde idoneus quisque nostrum redditur qui tuum ipsius offerat sacrificium velut totius sacrificium Populi: reconciliationis sacrificium, quo Patri te ipsum sine intermissione offers atque in te hominem et mundum;
— quod Eucharistiae nos effecisti ministros tuaeque condonationis, tum etiam tui muneris evangelizandi participes ac servos Populi Foederis Novi.
II
2. Domine Iesu Christe! Cum illa Feria V te ex eorum consortione subducere deberes, “quos in finem dilexisti” (Cfr. Io. 13, 1), iis promisisti Spiritum veritatis. Dixisti: “. . . expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos” (Ibid. 16, 7).
Abiisti dein per Crucem faciens te “oboedientem usque ad mortem” (Cfr. Phil. 2, 8) atque “exinaniens te ipsum” (Cfr. ibid. 2, 7) ob amorem, quo nos ad extremum dilexisti; sic igitur post resurrectionem tuam datus Ecclesiae Spiritus Sanctus est, qui venit et “mansit” in ea “in aeternum” (Cfr. Io. 14, 16).
Spiritus quidem est, qui “virtute Evangelii iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam tecum unionem perducit” (Cfr. Lumen gentium, 4).
Conscii proinde nobis omnes — quisque id est nostrum - per Spiritum Sanctum, in virtute Crucis tuae et Resurrectionis operantem, recepisse nos ministeriale sacerdotium ut hominum generis causae salutis serviremus tua in Ecclesia,
— flagitamus hoc ipso die, tam nobis sancto, perpetuam renovationem tui in Ecclesia sacerdotii per ipsum Spiritum tuum, cuius est facere ut omni historiae aetate “iuvenescat” dilecta haec Sponsa tua,
— rogamus ut quisque nostrum suo reperiat in animo et indesinenter vita sua confirmet veram significationem, quam ipsius vocatio sacerdotalis tum ei praebet tum hominibus cunctis,
— ut modo usque maturiore oculis fidei perspiciat veram rationem et pulchritudinem sacerdotii,
— ut in actione permaneat gratiarum pro vocationis dono uti haud merita gratia,
— ut agens ita perpetuo gratias, roboretur in fidelitate erga illud donum sacrum, quod, gratuitum cum usquequaque sit, tanto eum magis obstringit.
3. Tibi etiam referimus nos grates, quoniam tibi nos ut Sacerdotii tui ministros conformavisti et destinavisti ad tuum aedificandum Corpus, Ecclesiam scilicet, non modo per Sacramentorum administrationem, verum etiam et quidem in primis per nuntiationem tui “verbi salutis” (Cfr. Act. 13, 26), dum pariter nos consortes reddidisti tuorum, ut Pastoris, officiorum.
Grati sumus tibi quod in nobis fiduciam collocavisti, quamquam nostra obstabat debilitas fragilitasque humana, atque ipso in Baptismo infudisti nobis vocationem gratiamque perfectionis singulis diebus consequendae.
Precamur ut munia sacra nostra persolvere semper sciamus secundum mensuram cordis puri rectaeque conscientiae, ut tibi simus “in finem fideles”, qui nos “in finem dilexisti” (Cfr. Io. 13, 1).
Utinam in animos nostros ne illae irrepant sententiae et opiniones, quae momentum deminuunt sacerdotii ministerialis, iudicia illa et proclivitates, quae ipsam feriunt naturam sacrae vocationis ac ministerii, ad quod tu, Christe, nos in tua vocas Ecclesia.
Cum Feria V illa, qua Eucharistiam instituisti et Sacerdotium, eos relinqueres, quos in finem dilexeras, pollicitus illis es alium “Paraclitum” (Io. 14, 26). Fac ut idem Paraclitus — “Spiritus veritatis” (Ibid. 14, 17) - nobiscum versetur suis cum muneribus sanctis! Ut eius nobiscum sit sapientia et intellectus, scientia et consilium, fortitudo, pietas ac timor Dei sanctus, unde semper dispicere valeamus ea quae a te proficiscuntur, eaque discernere quae a “spiritu mundi” (Cfr. 1 Cor. 2, 12), immo vero etiam a “principe mundi huius” (Cfr. Io. 16, 11) oriuntur.
4. Fac ne Spiritum tuum “contristemus” (Cfr. Eph. 4, 30):
— exigua fide nostra parumque prompta voluntate testandi Evangelii tui “in opere et veritate” (1 Io. 3, 18);
— saeculari affectione atque cupiditate nos omnibus modis “conformandi huic saeculo” (Cfr. Rom. 12, 2);
— defectu demum illius caritatis, quae “patiens est, benigna . . .”, quae “non inflatur . . .” et “non quaerit, quae sua sunt . . .”, quae “omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet”; illius nempe caritatis, quae “congaudet veritati” solique veritati (1 Cor. 13, 4-7).
Fac ne Spiritum tuum “contristemus”:
— quacumque re, quae secum importat tristitiam interiorem animaeque impedimentum,
— quacumque re, quae gignit dubitationes paritque dissensiones,
— quacumque re, quae nos reddit omni tentationi obnoxios,
— quacumque re, quae se exhibet uti voluntatem ascondendi coram hominibus proprium sacerdotium et omne ipsius vitandi exterius signum,
— quacumque re demum, quae adducere possit tentationem fugiendi praetexto “libertatis iure”.
Fac, quaesumus, ne plenitudinem ac divitias libertatis nostrae extenuemus, quam nos honestavimus et perfecimus, cum tibi nos traderemus donumque sacerdotii acceptaremus!
Fac ne libertatem seiungamus nostram a te, cui eiusdem gratiae ineffabilis munus debemus!
Fac ne Spiritum tuum “contristemus”!
Concede nobis ut illo diligamus amore, quo Pater tuus “dilexit mundum”, cum “Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Io. 3, 16).
Ipso hoc die, quo Ecclesiae tuae Spiritum veritatis caritatisque ipse es pollicitus, universi nos, dum consociamur cum iis qui Novissimae Cenae tempore primi a te receperunt Eucharistiae celebrandae officium, exclamamus:
“Emitte Spiritum tuum . . . et renova faciem terrae” (Cfr. Ps. 104 (103), 30), terrae quoque sacerdotalis illius, quam reddidisti fertilem Corporis et Sanguinis sacrificio, quod singulis diebus in altari renovas per manus nostras in vinea Ecclesiae tuae.
III
5. Omnia hodie nobis loquuntur de hac caritate, qua “dilexisti Ecclesiam et te ipsum tradidisti pro ea, ut illam sanctificares” (Cfr. Eph. 5, 25 s.).
Per redimentem namque amorem ultimi tui extremique doni sponsam fecisti Ecclesiam tuam, quam in viis terrestrium ipsius experientiarum deducis ut eam praepares ad “nuptias Agni” (Cfr. Apoc. 19, 7) aeternas “in domo Patris” (Io. 14, 2).
Sponsalis hic Redemptoris amor, salvificus hic Sponsi amor frugifera efficit cuncta “dona hierarchica et charismatica”, quibus Spiritus Sanctus “instruit ac dirigit” Ecclesiam (Cfr. Lumen gentium, 4).
Num vero, Domine, de hoc tuo licet nobis dubitare amore?
Quicumque se duci sinit viva fide in Ecclesiae Conditorem, num de hoc fortasse dubitare potest amore, cui omnem suum debet Ecclesia spiritalem vigorem?
Dubitari num forte licet:
— quin valeas tu cupiasque Ecclesiae tribuere veros “dispensatores mysteriorum Dei” atque in primis veros Eucharistiae ministros?
— quin valeas cupiasque exsuscitare in hominum animis, praesertim iuvenum, charisma sacerdotalis ministerii, quem ad modum in ipsa Ecclesiae traditione est susceptum atque impletum?
— quin valeas cupiasque iisdem in animis exsuscitare, una cum sacerdotii desiderio, etiam promptam voluntatem doni caelibatus accipiendi propter Regnum Caelorum, de quo antehac testatae sunt et hodie adhuc testantur tot generationes sacerdotum in catholica Ecclesia?
Num decet — adversus recentis Concilii Oecumenici atque Synodi Episcoporum voces — pergere nihilominus vociferari Ecclesiam debere hanc respuere traditionem et hanc hereditatem?
Nonne, contra, nos sacerdotes oportet magnanimi laetique vivendo perficiamus officium nostrum ac testificatione et actione nostra conferamus ad hanc praeclaram vitae formam disseminandam? Nonne nostrum est curare ut ventura aetate numerus presbyterorum Populo Dei inservientium augeatur, omnibus viribus annitendo ut vocationes iterum suscitentur, et sustentando operam pernecessariam Seminariorum, ubi ad sacerdotium ministeriale vocati ad donum, quo se totos Christo tradant, congruenti ratione componantur?
6. In hac Feriae V in Cena Domini meditatione fratribus Nostris hanc ponere audemus interrogationem, quae longe quidem progreditur, quoniam videtur ipse hic sacer dies a nobis exposcere plenam absolutamque sinceritatem coram te. Sacerdos aeterne ac bone animarum nostrarum Pastor!
Ita est. Dolemus sane quod tempore hoc Concilium subsecuto, quo copiosa sine dubio fermenta egregia effloruerunt et tot laudabilia incepta sunt effecta, renovationis spiritalis omnium Ecclesiae partium et ordinum uberes causae, ex contrario tamen emersit quoddam animorum discrimen atque haud raro scissurae quaedam apparuerunt.
Atqui . . . quovis in discrimine num de tuo possumus dubitare amore? de illo, inquimus, amore, quo “dilexisti Ecclesiam et te ipsum tradidisti pro ea?” (Cfr. Eph. 5, 25).
Idem hic amor et potentia Spiritus veritatis nonne multo sunt maiores qualibet humana infirmitate, etiam cum dominari haec videtur, immo vero cum sibi sumit esse “progressionis” signum?
Quem Ecclesiae largiris, amor destinatur semper ad hominem debilem profecto obnoxiumque infirmitatis propriae consectariis. Verum tu numquam ab hoc discedis amore, qui hominem et Ecclesiam erigit, dum utrique certa imponit postulata.
Licetne hunc “imminuamus” amorem? Nonne toties deminuimus eum quoties propter hominis debilitatem affirmamus dimittenda esse postulata, quae ipse proponit?
IV
7. “Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam . . .” (Matth. 9, 38).
Feria V in Cena Domini, quae natalis est dies sacerdotii nostrum cuiusque, cernimus fidei oculis omnem huius amoris immensam magnitudinem, qui in paschali Mysterio te fieri iussit “oboedientem usque ad mortem” - quo etiam sub lumine melius nostram perspicimus indignitatem.
Sentimus quanto hodie magis quam alias umquam necesse sit dicamus: “Domine, non sum dignus . . .”.
Revera “servi inutiles sumus” (Luc. 17, 10).
Attamen comprehendere studemus hanc nostram indignitatem et “inutilitatem” eo cum candore, qui homines nos reddat permagnae spei. “Spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis” (Rom. 5, 5).
Hoc Donum verus est reapse fructus tui amoris, proventus nempe Cenaculi atque Calvariae.
Fides igitur spes et caritas esse debent consentanea regula iudiciorum nostrorum similiterque inceptorum.
Hoc ideo die, quo instituta est Eucharistia, obsecramus te maximo quo valemus affectu humilitatis totoque animi ardore ut celebretur ipsa per orbem terrarum a ministris ad hoc vocatis ne ulla discipulorum et confessorum tuorum communitas sanctissimo hoc privetur sacrificio et spiritali alimento.
8. Eucharistia est ante omnia donum Ecclesiae datum. Inenarrabile donum. Sacerdotium quoque donum est Ecclesiae factum, respectu Eucharistiae habito.
Cum igitur hodie dicitur: communitati ius est ipsius Eucharistiae, reminiscendum potissimum est te discipulos tuos esse cohortatum ut “rogarent Dominum messis ut mitteret operarios in messem suam” (Cfr. Matth. 9, 38).
Nisi cum animi fervore “rogatur”, nisi omnibus viribus contenditur ut ad communitates mittat Dominus ministros bonos Eucharistiae, num affirmari licet interiore cum persuasione “communitati ius esse”. . .?
Si autem ius ei est . . ., ius ideo etiam doni est! Neque potest donum ita tractari quasi donum non sit. Sine intermissione precandum est ut tale donum recipiatur. Flexis genibus petatur oportet.
Opus itaque est - cum constet maximum Eucharistiam esse Domini donum Ecclesiae factum - ut sacerdotes poscantur, quoniam sacerdotium etiam donum est Ecclesiae datum.
In hac Feria V in Cena Domini, congregati in sacerdotalibus nostris congressibus una cum Episcopis, obtestamur te, Domine, ut magis magisque pervadamur ipsi excelsitate doni, quod est tui Corporis et Sanguinis Sacramentum.
Effice praeterea ut, animis concinentes cum gratiae oeconomia legeque doni, indesinenter “rogemus Dominum messis”; et ut invocatio nostra ex pectoribus puris profluat, in quibus videlicet simplicitas sinceritasque verorum discipulorum inveniantur. Tunc enim, Domine, non repudiabis preces nostras.
9. Ad te clamare debemus voce adeo valida, qualem magnitudo rei atque eloquentia ipsius necessitatis temporum flagitant. Et sic implorantes clamamus.
Cognoscimus tamen id: “Quid rogemus, sicut oportet, nescimus” (Rom. 8, 26). Nonne ita res sese habent, quia hic quaestio agitur nos tantopere superans? Verum haec nostra quaestio et difficultas est. Neque alia ulla est tam nostra quam haec ipsa.
Feria V in Cena Domini nostra est celebritas.
Cogitamus simul illas regiones, quae iam “albae sunt ad messem” (Io. 4, 35).
Qua de causa fore confidimus ut “Spiritus adiuvet infirmitatem nostram”, qui “interpellat gemitibus inenarrabilibus” (Rom. 8, 26).
Spiritus enim semper est qui “iuvenescere facit Ecclesiam eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit” (Lumen gentium, 4).
10. In Cenaculo Feriae V illius haud certo scitur affueritne Mater tua. Nihilominus te precamur, potissimum ipsa simul pro nobis intercedente. Quidnam ei carius esse potest proprii Filii Corpore et Sanguine, Apostolis concredito in Mysterio eucharistico — Corpore scilicet et Sanguine, quae manus sacerdotales nostrae continenter offerunt in sacrificium “pro mundi vita”? (Io. 6, 51)
Per eam propterea, hodie potissimum, gratias tibi agimus, per eam flagitamus:
— ut Spiritus Sancti virtute nostrum renovetur sacerdotium;
— ut in eo semper vigeat humilis sed efficax securitas vocationis ac missionis;
— ut augescat sacri ministerii alacritas.
Christe in Cenaculo et in Calvariae loco! universos suscipe nos omnes, qui anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo secundo sumus Sacerdotes, mysterioque Feriae V in Cena Domini nos rursus sanctifica. Amen.
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana