Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
UNIVERSOS ECCLESIAE SACERDOTES
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI

 

 

Dilecti Fratres in sacerdotio Christi!

1. Mentem ad Vos convertere cupimus in exordio Anni Sacri memoriae Redemptionis peractae dicati simulque Anni Iubilaei extraordinarii, qui sive Romae sive in universa Ecclesia die XXV mensis Martii est apertus. Quod hic dies, sollemnitas Annuntiationis Domini simulque Incarnationis eius, est delectus, peculiarem habet vim ac significationem. Etenim mysterium Redemptionis initium cepit, cum Verbum in utero Virginis Nazarethanae virtute Spiritus Sancti caro est factum, atque in paschali eventu per Salvatoris mortem et resurrectionem ad fastigium pervenit. Ab illis profecto diebus annum Iubilaeum fluere volumus, exoptantes ut ad mysterium Redemptionis hoc ipso anno in vita Ecclesiae speciali ratione attendatur idque fructuosum evadat. Probe quidem novimus id semper praesens adesse et edere fructus, id semper Populum Dei in terra peregrinantem veluti comitari, eius pervadere animos interiusque formare. Tamen vetere in traditione est positum ut ad spatia L annorum mens in hac peregrinatione referatur. Hanc profecto traditionem fideliter volumus servare, sperantes simul in ea ipsa partem contineri mysterii temporis, a Deo statuti: hoc est kairós, in quo dispensatio salutis perficitur.

Nunc vero, in exordio novi huius Anni Redemptionis et Iubilaei extraordinarii, post paucos dies quam eius est factum initium, iam Feria V in Cena Domini hoc anno MCMLXXXIII occurrit. Ea in memoriam revocat — quemadmodum scimus — diem, quo Christus sacerdotium ministeriale una cum Eucharistia instituit. Illud institutum est pro Eucharistia ideoque pro Ecclesia, quae, ut communitas Populi Dei, per Eucharistiam formatur. Quod quidem sacerdotium — ministeriale et hierarchicum — nosmet participamus. Die ordinationis id accepimus ope ministerii Episcopi, qui in unumquemque nostrum sacramentum, inchoatum in Apostolis, in Cena novissima, in Cenaculo, Feria V, inchoatum, transfudit. Itaque, licet diversa sint tempora, quibus ordinationem suscepimus, tamen Feria V Hebdomadae Sanctae singulis annis est dies natalis sacerdotii nostri ministerialis. Hoc sacro die unusquisque nostrum, ut sacerdotum Novi Testamenti, natus est in sacerdotio Apostolorum. Unusquisque nostrum natus est in revelatione unici et aeterni sacerdotii Iesu Christi ipsius. Haec enim revelatio facta est in Cenaculo, ob Feriam V memorabili, ante Passionem in Golgotha. Eo ipso loco Christus mysterii sui paschalis initia posuit: id “aperuit”; reseravit quidem, Eucharistia et Sacerdotio quasi clavi usus.

Hac de causa nos “ministri Novi Testamenti” (Cfr. 2 Cor. 3, 6),  Feria V Hebdomadae Sanctae congregamur in unum cum Episcopis in cathedralia templa Ecclesiarum nostrarum, congregamur coram Christo, unico et aeterno fonte sacerdotii nostri. Qua in coniunctione, quae fit hac Feria V, Eum invenimus atque insimul per Ipsum, cum Ipso et in Ipso nosmet ipsos invenimus. Benedictus Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus propter gratiam huiusmodi coniunctionis.

2. Hoc igitur magni ponderis tempore denuo Annum memoriae Redemptionis dicatum et Iubilaeum extraordinarium cupimus annuntiare. Cupimus annuntiare id imprimis vobis et coram vobis, venerandi ac dilecti Fratres in sacerdotio Christi: volumusque vobiscum saltem breviter de eius significatione meditari. Hoc enim Iubilaeum ad nos ut sacerdotes Novi Testamenti pertinet peculiarem in modum. Quodsi omnibus credentibus, Ecclesiae filiis et filiabus, eo hortatio declaratur ut, luce mysterii Redemptionis affulgente, vitam et vocationem suam iterum inspiciant, haec hortatio nobis etiam maiore cum vehementia, ut ita dicamus, adhibetur. Itaque Annus Sacer Redemptionis et Iubilaeum extraordinarium monent ut sacerdotium nostrum ministeriale denuo illa ratione consideremus, qua id Christus in mysterium Redemptionis inseruit.

“Iam non dicam vos servos . . ., vos autem dixi amicos” (Io. 15, 15).  In ipso Cenaculo haec verba sunt prolata, in ipsis adiunctis temporis, quo Eucharistia et sacerdotium ministeriale sunt instituta. Christus Apostolis et cunctis, qui ab illis quasi hereditate accipiunt sacerdotium ordinatione collatum, significavit eos ob hanc vocationem et per hoc ministerium fieri debere amicos suos — amicos illius mysterii, quod ipse perfecit. Esse sacerdotem idem valet ac singulari amicitiae necessitudine coniungi cum mysterio Christi, cum mysterio Redemptionis, in quo ille “carnem suam dat pro mundi vita” (Ibid. 6, 51).  Nobis, qui cotidie Eucharistiam celebramus, salutiferum sacramentum Corporis et Sanguinis, oportet sit intimus usus cum mysterio, unde hoc sacramentum sumpsit initium. Sacerdotium ministeriale quid sit ostenditur unice et simpliciter, quatenus huius mysterii divini ratio habetur - ac tantummodo hac habita ratione ad effectum adducitur.

In intima conscientia nostra ut sacerdotum, propter id ipsum, quod unusquisque nostrum tempore Ordinationis est factus, sumus “amici”: sumus testes singulariter propinqui Amori illi, qui Redemptione manifestatur. Hic ostensus est, “in principio”, creatione atque una cum peccato hominis semper manifestatur redemptione. “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam” (Ibid. 3, 16).  En definitio Amoris, prout redemptionem significat; en mysterium Redemptionis, quatenus amore definitur. Unigenitus Filius hunc amorem a Padre accipit et, in mundum inferens, tribuit Patri. Unigenitus Filius vi huius amoris dat se ipsum pro mundi salute: pro vita aeterna cuiusque hominis, fratris sui et sororis suae.

Nos ergo sacerdotes, ministri Eucharistiae, sumus “amici”: singulari necessitudine hunc Amorem redimentem contingimus, quo Filius Unigenitus mundum est prosecutus — et continenter prosequitur. Quodsi hoc nobis sanctum inicit timorem, tamen oportet fateamur mysterium illius amoris redimentis una cum Eucharistia quodammodo in manibus nostris versari; cotidie in ore esse nostro; firmiter contineri in vocatione nostra et ministerio nostro.

O quam intime unusquisque id quod est ut sacerdos, efficitur ope mysterii Redemptionis! De hoc ipso nos edocet liturgia Feriae V in Cena Domini. De hoc ipso oportet per Annum Iubilaeum meditemur. In hoc ipso vertere debet personalis renovatio nostra interior, siquidem Annus Iubilaeus ab Ecclesia intellegitur esse tempus renovationis spiritualis omnibus peragendae. Si autem ministri huius renovationis esse debemus pro aliis, pro fratribus et sororibus nostris in vocatione christiana, nos ipsi eiusdem renovationis esse testes debemus et nuntii coram nobismet ipsis. Annus enim Sacer Redemptionis est Annus renovationis in vocatione sacerdotali.

Hanc interiorem renovationem in sancta vocatione nostra perficientes, validius et efficacius poterimus praedicare “annum Domini acceptum” (Luc. 4, 19; cfr. Is. 61, 2).  Re quiedem vera mysterium Redemptionis non est abstracta notio theologica, sed realitas perennis, per quam Deus hominem in Christi aeterno amore complectitur — homo vero hunc amorem agnoscit, eo ducitur atque perfunditur, eo interius transformatur, eo fit “nova creatura” (2 Cor. 5, 17);  hoc modo iterum generatus amore, qui ei in Iesu Christo est revelatus, mentisque oculos ad Deum attollens, cum Psalte profitetur: Copiosa apud eum redemptio (Ps. 130 (129), 7).  

Anno Iubilaeo volvente huiusmodi professio peculiari cum vi e corde totius Ecclesiae erumpat oportet. Quod quidem, dilecti Fratres, fiat necesse est testimonio vestro vestroque ministerio sacerdotali.

3. Redemptio arctissime cum culparum remissione coniungitur. Deus nos in Iesu Christo redemit, quia in Iesu Christo nobis peccata dimisit; Deus nos in Christo “novam creaturam” fecit, quia in eo nobis est gratificatus de venia.

Deus in Christo mundum sibi reconciliavit (Cfr. 2 Cor. 5, 19).  Quoniam ergo eum sibi in Iesu Christo, ut primogenito omnis creaturae (Cfr. Col. 1, 15),  reconciliavit, coniunctio hominis cum Deo est irrevocabiliter firmata. Quae quidem coniunctio, quam “primus Adam” olim passus est in se ipso toti familiae humanae auferri, a nullo adimi potest hominum generi, ex quo hoc in Christo, “altero Adam”, fundatum est et solidatum. Quam ob rem humanum genus in Iesu Christo indesinenter fit “nova creatura”. Talis vero efficitur, quia in Ipso et per Ipsum gratia remissionis peccatorum respectu cuiusvis hominis manet inexhausta: Copiosa apud eum redemptio!

Anno Iubilaeo, dilecti Fratres, oportet singularem in modum conscii simus nos huic reconciliationi cum Deo debere inservire, quae semel in perpetuum in Iesu Christo est effecta. Nos servi et ministri huius sumus sacramenti, in quo Redemptio manifestatur et perficitur ut venia, ut remissio peccatorum.

O quam significanter accidit ut Christus post resurrectionem iterum in Cenaculum illud ingrederetur, ubi Feria V hebdomadae Passionis Apostolis, una cum Eucharistia, sacramentum tradidit sacerdotii ministerialis, ac tunc diceret ad eos: “Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt” (Io. 20, 22 s.). 

Quemadmodum primum iis facultatem dedit Eucharistiam celebrandi, id est suum sacrificium paschale modo sacramentali renovandi, sic iterum iis dedit facultatem peccata remittendi.

Hoc incessanter ante oculos vestros obversetur, cum per Annum Iubilaeum meditando cogitabitis sacerdotium vestrum ministeriale in mysterium Redemptionis Christi esse insertum. Etenim Iubilaeum peculiare est tempus, quo Ecclesia secundum pervetustam traditionem in tota communitate Populi Dei conscientiam Redemptionis exacuit, eo quod remissionem et veniam peccatorum singularem in modum reddit impensam; hanc ipsam dicimus remissionem et veniam, quarum nos sacerdotes Novi Testamenti facti sumus, post Apostolos, ministri legitimi.

Propter remissionem peccatorum, quae in Sacramento Paenitentiae conceditur, quotquot, ministerio nostro sacerdotali usi, hoc Sacramentum suscipiunt, etiam abundantiora haurire valent munera benignitatis, quae in Redemptione Christi continentur, accipientes remissionem poenarum temporalium, quae, peccatorum remissione impetrata, in vita terrena aut futura adhuc sunt luendae. Ecclesia credit unamquamque remissionem a Redemptione, per Christum peractam, manare; simul vero ea etiam credit ac sperat Christum ipsum in remissione peccatorum poenarumque temporalium mediationem Corporis Mystici sui accipere. Quoniam mysterium Communionis Sanctorum, in mysterio Corporis Christi Mystici innixum, quod est Ecclesia, panditur respectu habito aeternitatis, Ecclesia Anno Iubilaeo volvente peculiari cum fiducia hoc Mysterium intuetur.

Ecclesia nunc cum maxime utilitatem percipere vult e meritis Beatissimae Virginis Mariae, Martyrum et Sanctorum, necnon ex illorum intercessione, quo etiam praesentiorem reddat Redemptionem, a Christo peractam, quoad omnes eius effectus et fructus salvificos. Hoc sane modo alta significatio evangelica patefit usus Indulgentiarum, cum Anno Iubilaeo conexi, quatenus bonum, ab immolatione redemptrice Christi in omnes generationes Martyrum et Sanctorum Ecclesiae, ab initio ad nostra usque tempora, profectum, iterum in animis hominum nostrae aetatis fructificat per gratiam remissionis peccatorum et effectuum peccati.

Dilecti nobis Fratres in sacerdotio Christi! Per Annum Iubilaeum estote peculiari ratione magistri veritatis Dei, quod attinet ad veniam et remissionem; veritatis dicimus, qualis ab Ecclesia constanter docetur. Hanc veritatem cum tota eius ubertate et copia spirituali proponite; ad hanc aperiendam exquirite vias in animis et conscientiis hominum temporum nostrorum. Praeter institutionem, per hunc Annum Sacrum esse studete, modo singulariter oflicioso et magnanimo, ministri Sacramenti Paenitentiae, quo filii et filiae Ecclesiae remissionem peccatorum accipiant. Id agite ut in ministerio confessiones audiendi sacerdotium ministeriale, quemadmodum est pernecessarium, ostendatur et comprobetur, cuius rei exempla tot sancti Sacerdotes et Pastores animarum in Ecclesiae historia ad haec usque tempora praebuerunt. Labor autem in hoc sacro ministerio sustinendus vos adiuvet quo altius intellegatis quam penitus in mysterium Redemptionis Christi, per crucem et resurrectionem, sacerdotium ministeriale uniuscuiusque nostrum sit insertum.

4. Verbis, quae scribimus, peculiarem in modum vobis renuntiare volumus Iubilaeum Anni Sacri Redemptionis. Ut notum est e documentis iam editis, Iubilaeum celebrandum est Romae simul et in universa Ecclesia, a die XXV mensis Martii anno MCMLXXXIII usque ad sollemnitatem Paschae anni subsequentis. Quo fit ut peculiaris gratia Anni Redemptionis committatur omnibus Fratribus nostris in Episcopatu, ut Pastoribus Ecclesiarum localium in universali communitate Ecclesiae Catholicae. Simul vero eadem gratia Iubilaei extraordinarii etiam vobis, dilecti Fratres in sacerdotio Christi, concreditur. Vos enim, cum Episcopis vestris coniuncti, estis pastores paroeciarum ceterarumque communitatum Populi Dei, quae in omnibus partibus sunt orbis terrarum.

Re quidem vera Annus Sacer oportet in vitae usu celebretur in Ecclesia, initio ducto ex ipsis hisce primariis communitatibus Populi Dei. Cuius rei gratia libet hic quosdam locos depromptos de Litteris Apostolicis sub plumbo datis, quibus Annus Iubilaeus est indictus, afferre. Illis hoc quod volumus, aperte declaratur:

“Annus enim memoriae Redemptionis peractae dicatus — ita scripsimus — oportet peculiarem notam in tota vita Ecclesiae imprimat ut Christiani in ipsa conversatione, quam experiuntur, universas divitias in salute reconditas, quae iis inde a baptismo praebetur, iterum detegant”.  Etenim “eo quod dispensatio sacramentalis Ecclesiae rursum detegitur et in vitae usu exercetur, per quam gratia Dei in Christo ad singulos et ad communitatem dimanat, . . . recondita significatio et arcana pulchritudo huiusce Anni quem Dominus nobis largitur ut celebremus, apparebunt”. 

Ad summam, Annus Iubilaeus “monitio esse debet ad paenitentiam et conversionem faciendam”, pertinens videlicet “ad consequendam ita spiritualem renovationem in singulis fidelibus et in familiis, in paroeciis et dioecesibus, in religiosis communitatibus aliisque vitae christianae et apostolatus sedibus”.  Si huic hortationi magnanimiter obtemperabitur, quasi quidam motus “ab imo” efficietur, qui, a paroeciis variisque communitatibus initium capiens — quemadmodum nuper coram dilecto nostro Presbyterio Romano diximus — novo vigore dioeceses refovebit atque hoc modo praestantem vim ad universam Ecclesiam habebit. Ut hanc ipsam virtutem dynamicam ascendentem secundaremus, in Litteris illis Apostolicis solum quasdam normas directorias generales proposuimus, “Conferentiis Episcopalibus singularumque dioecesium Praesulibus munus committentes statuendi incepta ac monita pastoralia magis concreta, tum secundum cuiusque loci hominum mentem et mores, tum secundum proposita anni MCML expleti a Christi morte et resurrectione”. 

5. Hac de causa, dilecti Fratres, vos ex animo oramus ut de modo cogitetis, quo Sacrum Iubilaeum Anni Redemptionis celebrari possit ac debeat in singulis paroeciis et in ceteris communitatibus Populi Dei, apud quas ministerium sacerdotale et pastorale obitis. Rogamus vos ut de modo cogitetis, quo intra fines illarum communitatum celebrari possit ac debeat, unitate servata cum Ecclesia locali et universali. Oramus vos ut mentes praecipue in illos hominum ordines et coetus intendatis, de quibus in iisdem Litteris Apostolicis expressis verbis fit mentio; cuius generis sunt Religiosi et Religiosae clausurae legi obnoxii, aegroti, carceribus inclusi, senes aliique aerumnis afflicti.  Novimus enim continenter variisque modis verba Apostoli ad effectum adduci: “Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia”. 

Utinam sic, hac annitente sollicitudine et sollertia pastorali, Iubilaeum extraordinarium secundum verba Prophetae vere fiat “annus placabilis Domino”  pro unoquoque vestrum, dilecti Fratres, necnon pro omnibus, quos Christus, Sacerdos et Pastor, ministerio vestro sacerdotali et pastorali commisit.

Haec verba, Feriae V in Cena Domini, sacro diei anno MCMLXXXIII, destinata, libenter accipite quasi nuntia amoris, quo cor nostrum inflammatur; atque etiam pro eo qui scripsit, orate ne umquam ei ille amor desit, de quo Christus Dominus ter Simonem Petrum interrogavit.  Haec dum pulsant animum nostrum, vobis universis Benedictionem Apostolicam impertimus.  

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Martii, Dominica in Palmis de Passione Domini, anno MCMLXXXIII, Pontificatus nostri quinto. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana