IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
Venerabili Fratri Nostro
Ioanni Francisco S.R.E. Cardinali Fresno Larraín
Archiepiscopo Sancti Iacobi in Chile
Mox, Venerabilis Frater Noster, quinquagesimum celebrabis annum ordinationis tuae sacerdotalis; magnum eventum, quandoquidem inaestimabilis res est Domino eiusque gregi duas fere tertias partes vitae serviisse. Numquid oportet te ad gaudendum hortemur, qui scis quam dulce sit hoc exercere divinum ministerium, quique conscius tibi es totum te impendisse, devovisse dixerimus, ut illud per omnia esset probabile? Ecquis enim, illud considerans, inveniat aliquid reprehensione dignum? Quis contra non omnia laudanda? Ut ergo aliquo saltem modo te laudibus extollamus, exime Nos ex eiusmodi labore, et sine tantummodo quaedam commemoremus, quae actionis tuae pastoralis quasi lumina sunt et satis indicant tuam Pastoris naturam. Mentionem igitur faciemus impigri apostolatus in archidioecesi Sancti Iacobi in Chile, in seminario archiepiscopali primum, deinde in Actione Catholica, in paroecia Angelorum Custodum, in qua memoriam tui reliquisti viri Dei, pii, studiosi. Mentionem faciemus tuae nominationis episcopalis ad Praelaturam Copiapoënsem, ubi novem annos incubuisti in disponendam et ordinandam novam circumscriptionem ecclesiasticam, quae in una ex pauperrimis plagis continetur Chiliae Septentrionalis. Loquemur de translatione ad metropolitanam sedem Serenensem, in qua quindecim annos labore apostolico eminuisti, morum exemplo, industria pastorali; et imprimis cura sacerdotum, religiosorum et religiosarum et ecclesiasticarum vocationum; nisu non mediocri, quo Seminarium Maius instaurasti, non tuae unius archidioecesis necessitatibus destinatum sed etiam circumscriptionum Chiliae aquilonaris. Caritate motus erga Episcopos istius Nationis ab iisque aestimatus et dilectus, quibus praefuisti ut Praeses annis 1975-1977, es ad metropolitanam Sedem Sancti Iacobi in Chile translatus, ubi-iam in Patrum Cardinalium Collegium ascitus-peritiam et prudentiam ostendisti, ut providus pater et pastor, gregis tui imprimis spirituale bonum ac pacem spectans, firmus in principiis, vitans tamen agendi rationes quae potuissent animos conturbare. Commemorabimus denique renovatam, te moderante, pastoralem pro vocationibus, pro iuvenibus, pro familiis, pro derelictis, pro iis qui aliquid acerbitatis ob Nationis eventus vel passi sunt vel patiuntur. Quae tacuimus, Venerabilis Frater, ipse repete memoria. Nos huius Epistulae finem facientes credimus satis dixisse quid de te cogitemus, qualis Nobis videaris Christi minister, quam vehementer tibi gratulemur, grati in Dominum quod virum eiusmodi dedit Ecclesiae suae.
Pacem dantes, Apostolicam Nostram Benedictionem tibi impertimur, quae et laetitiam tuam augeat, benevolentiam Nostram significet, quam cum benevolentia populi Sancti Iacobi in Chile erga te coniungimus: cui dilectissimo populo quoque peramanter benedicimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana