Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
PIUM S.R.E. CARDINALEM TAOFINU
U
ARCHIEPISCOPUM SAMOA-APIANUM ET TOKELAUNUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Pio SRE Cardinali Taofinu’u
Archiepiscopo Samoa-Apiano et Tokelauno

MULTPLICES INTER missionalium eventuum memorias, quas ecclesiales variae communitates istius vestrae regionis Polynesianae, Venerabilis Frater Noster, hoc ipso anno studiose quidem alacriterque concelebrant, aliam mox fauste — Deo largiente — eventuram novimus intra dioecesis Taiohaënae fines, die scilicet decimo quarto ac quinto decimo proximi mensis Augusti, quam non sine causa etiam Nos ex longinquo spectare cupimus vereque participare.

Centesimus enim et quinquagesimus illo tempore annus exibit, ex quo animosi sane tres Evangelii praecones ex Insula Tahuata profecti in Marchesi Insulas feliciter appulerunt brevique post sociis quibusdam accedentibus prima fecerunt Eucharistica sacra iis in locis et fundamenta sic fidei ibidem disseminandae iecerunt.

Quae autem stationi illi missionali et adulescenti ecclesiae tum secunda tum etiam acciderint deinceps adversa, nemo homo ignorat. Verum ad quam nominis catholici prosperitatem fideique ac pietatis christianae firmitatem perduxerit sedulum pastorum opus earundem insularum incolas, laeti cognovimus Nos ac propalam ideo edicimus. Anniversaria sic commemoratio haec, dum sinet ante oculos constitui illius communitatis fidelis historiam, optabilem secum etiam adferet opportunitatem percipiendi iterum ac persentiendi pristinum eum missionariorum fervorem, renovandi erga traditam fidem Christi solidum amorem, venturam inibi Ecclesiae Dei praeparandi aetatem.

Cum ergo tantum merito pondus huic celebritati tribuamus, ad futuros annos praesertim quod attinet, curam Nostram paesentem illa de communitate Nostramque benevolentiam in Episcopum loci eiusque sacerdotes adiutores necnon religiosarum familiarum sodales manifesto volumus declarari confirmarique ab eo qui publica auctoritate personam Nostram felicibus Augusti diebus illic sustineat. Quem mentis Nostrae interpretem temet ipsum, Venerabilis Frater Noster, esse censemus ideoque hisce Litteris libentes destinamus Missum Extraordinarium diebus XIV et XV mensis Augusti apud dioecesim Taiohaënam, primordiorum fidei catholicae commemorandorum causa.

Eadem proin cum animi fiducia, qua nuperius te ad similes alibi ritus misimus, eademque cum laetitia, qua prosperum missionis tuae didicimus exitum, iam in Insulas Marchesi ire iubemus ut Petri Successoris vocem adhortantem et confirmantem praesens repetas, missionales Nostros sensus patefacias et gratulantem omnino de eventu animum, Apostolicam simul Benedictionem perferas tamquam praesidiorum Divini Pastoris pignus in posterum et gratiarum multiplicium conciliatricem. Memorabilibus iis diebus aderimus tibi, Venerabilis Frater Noster, et in Episcopatu Fratri Guidoni Chevalier Pastori Taiohaëno universoque amantissimo illi populo cui solacia fidei verae et Evangelii Christi lumina supplices hac data occasione precamur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iulii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana