Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
LUCAE S.R.E. CARDINALI MOREIRA NEVES,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CONGRESSUM ARGENTINAE
NATIONIS EUCHARISTICUM CELEBRANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Lucae S.R.E. Cardinali Moreira Neves,
Archiepiscopo Sancti Salvatoris in Brasilia
,

Sub panis vinique specie latens Christi Sacrosanctum Corpus, ubique terrarum congruenti sollemniaque ritu percolere consuevit Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes supernarum rerum sitim restinguere queunt atque vivam lympham haurientes suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.

Saluberrimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum Nationis Argentinae, nominatim in urbe Sancti Iacobi de Estero, a die xxxi mensis Augusti ad diem IV mensis Septembris, futurum et LX simul Congressus Eucharistici Internationalis Bonaeropolitani, Eugenio Cardinali Pacelli Legato adstante, anniversariam memoriam merito revocatum iri. Maiores enim ibidem et qui pientissimi exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium sunt venerati aliisque idem ferventi animo inculcarunt, cum primum christiana haec ad loca religio inducta est.

Cupimus et Nos nostro quoque tempore pietatis hae testificationes ut confirmentur et fides concitetur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus. Hoc namque convivium plurimum affert efficacitatis et ad maiora patranda usque compellit.

Itaque ut celebratio haec clarius peragatur et magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur Nostramque simul mentem significet. Ad te autem Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque, visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter explendum, cum industriam sollertem tuam Ipsi et officia prope Nos aliquando laudabiliter explicata probe noverimus. Ideo te Missum Extraordinarium constituimus ad Congressum Argentinae Nationis Eucharisticum celebrandum.

Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus ad stantibus largiaris copiose velimus quae sit superni iuvaminis nuntia trix et felicioris aevi pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Augusti, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana