IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD
IVANUM SEMEDI,
EPISCOPUM MUNKACSIENSEM
Venerabili Fratri Ivano Semedi
Episcopo Munkacsiensi
1. Resciscentes Nos subsequenti anno CCCL annos celebraturum iri Coniunctionis Užhorod, magno perfundimur gaudio, quandoquidem novum exstat signum cum Petri Sede artae iunctionis catholicorum Ruthenorum.
2. Coniunctio, quae die ii mensis Aprilis anno MDCXLVI in templo castri Užhorod a sexaginta tribus Eparchiae Munkacsiensis Sacerdotibus effecta est, fidei professione coram Episcopo Latino Eger nuncupata, motus illos persequebatur quos Concilia oecumenica Lugdunense et Florentinum concitaverant. Evenit ipsa quinquaginta post annis quam coniunctio Brest–Litovsk composita erat, cuius proximo anno IV celebrabitur centenaria memoria.
Universi sic istius regionis catholici fideles peculiarem in modum coniunguntur de catholicae unitatis dono ad Deo persolvendas gratias. Etiamsi semen illo die iactum lentius est prolatum, Munkacsiensis Eparchiae constitutio anno mdcclxxi quasi cunabula quaedam fuit ex quibus Eparchiae Presoviensis et Haidudoroghensis et Crisiensis ortae sunt. Exinde in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis frequentem propter migrationem Metropolitana Ecclesia Pittsburgensis ritus Byzantini condita est cum sedibus suffraganeis Passaicensi Ruthenorum, Parmensi Ruthenorum et Vannaisensi.
3. Coniunctionis Užhorod anniversaria celebratio historica vincula confirmabit inter omnes Eparchias, quae sunt tamquam rami ad novos flores gignendos illius arboris, quae iam in feraci solo unitatis catholicae radices egit. Ruthena sic communitas solidatur, ut “novo robore apostolico concreditum sibi munus absolvat”, omnium christianorum potissimum unitatem promovendi “precibus imprimis, vitae exemplis, religiosa erga antiquas traditiones orientales fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione”. Quod autem propria identitas confirmatur, id est argumento aditus in universali Ecclesia diversis traditionibus patere. Si gloriatio quaedam admittitur, sit fidelitatis omni proprio patrimonio, ad fidei continuatae inserviendum, spei in rebus adversis roboratae, caritati magis ac magis augescenti.
4. Minime quidem dubitamus quin Iubilares celebrationes copiam praebeant de Ruthenae communitatis origine cogitandi, felicem progressum saeculorum decursu ponderandi, ut renovato impetu hodierni mundi provocationibus occurratur. Per novam sane Evangelizationem fidei beneficia iterum detegi possunt, quae tot materialismi ideologici anni obscuraverunt. Civilis libertas restituta haud penitus suppeditabit per se ipsa interiorem libertatem, quippe quae perseverantem operam requirat personalis ecclesialisque conversionis. Familiae nominatim, quae translaticias suas consuetudines praestiterunt, in culturali Subcarpatiae hereditate fundatae, christianas suas hodie vocationes renovare debent, in novae progeniei religiosis perennibusque earum fidei bonis transmittendis, dum fidelitas servatur earum vocationis “ecclesiarum domesticarum”.
5. Tibi ipsi, Venerabilis Frater, omnibusque Ruthenis catholicis obveniens annus sit ad nova incepta incitamento, ut vestrae communitates iisdem beneficiis afficiantur, quae unitatis donum vobis obtinuit. Quae unitas primum intra Eparchiam, inter videlicet Sacerdotes, Religiosos Religiosasque et Laicos, roborabitur. Universalis Ecclesiae unitati deinde adhaesio secum mutua cum ceteris Ecclesiis particularibus dona invicem importat, cum illis praesertim Nationibus, in quibus Ruthenae communitates radices egerunt firmas. Exoptamus ut Ecclesiae quoque hae in celebrationibus agendis simul vobiscum coniungantur gratiasque de CCCL annis in catholicae Ecclesiae unitate Domino persolvant.
6. Fiduciam tandem habemus hunc Iubilarem Annum magni ponderis fore paene gradum ad Magnum anni mm Iubilaeum ducentem, quod cunctas christianas Ecclesias reperiet dociliores ad Dominum audiendum, quo constantius Eius voluntati pareant, rursus ad conversionem versae, quemadmodum Apocalypsis monet.
7. Proximis demum celebrationibus contingentibus, supernorum donorum veluti pignus, tibi ipsi, Venerabilis Frater, Auxiliaribus Episcopis, Sacerdotibus, Religiosis atque Fidelibus Eparchiae Munkacsiensis, sicut etiam Pastoribus Fidelibusque aliarum Eparchiarum ruthenarum, Apostolicam Benedictionem fraterno cum animi affectu elargimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana