IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
FRANCISCO S.R.E. CARDINALI KUHARIC ARCHIEPISCOPO ZAGABIENSI
Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Kuharic
Archiepiscopo Zagrebiensi
Planum quidem facimus praestantiores inter eventus geminatam annumerari commemorationem, qua feliciter simul CCCC coniunctionis Brešt–Litovsk simul CCCL coniunctionis Užhorod anniversarius annus celebrabitur. Universa autem catholica Ecclesia permagno sane perfunditur gaudio, quoniam quibusdam in locis ipsius Christi ad unitatem vocantis verba sunt adimpleta. Nos vero pari laetitia affecti Ipsi in firmam spem ingredimur, praeclaro hoc proposito exemplo, fore ut cum ceteris fratribus christianis plena unitas perficiatur.
Pro explorato cognitoque habemus, ex hac re sumpto initio, virtutis testificationes et monumenta pristinae Ucrainae pietatis in memoriam revocatum iri atque cunctorum animos ad firmiorem fidem et congruentem actionem iterum iri concitatum, nunc potissimum cum feliciores condiciones proponere hodiernum aevum videtur.
Facere non possumus quin probandum tribuamus plausum, propterea quod haec celebratio conspicuum obtinebit locum festivumque momentum cum frequentissima peregrinatio, diebus XVIII–XXI mensis Maii eventura, insigne illud sanctuarium petet in urbe Zarvanycia situm, ubi Ucraina omnis, quemadmodum praeteritis temporibus primarii ibidem viri pientissime fecerunt, mentis illius gentis interpretes, Virgini Mariae rursus sacrabitur.
Itaque, quo res haec aptiorem in modum explicetur et ornatius evolvatur, mittere quempiam virum decernimus spectabilem, qui personam Nostram sustineat quique animum similiter Nostrum significet et bona omina. Ad te vero, Venerabilis Frater Noster, mentem Nostram convertimus quem omnino parem idoneumque iudicamus ad officium hoc luculenter explendum. Itaque fraterna permoti affectione Missum Extraordinarium te renuntiamus ad sollemnem illam celebrandam commemorationem.
Universis quidem participibus omnibusque inibi hominibus voluntatem Nostram secundam ostendes Nostramque artam cum iis necessitudinem. Benignam demum imploramus caelestem Matrem ut Nationem istam amatam suis adiumentis locupletare largiter dignetur. Omnibus denique Praesulibus cunctisque Eparchiarum fidelibus Benedictionem Nostram Apostolicam addicas velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntiatrix et salubriore futuro de tempore manifestum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Aprilis, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana