IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
ANTONIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI BEVILACQUA,
ARCHIEPISCOPO PHILADELPHIENSI
Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO IOSEPHO
S.R.E. Cardinali BEVILACQUA
Archiepiscopo Philadelphiensi Latinorum
Neminem latet in universa Ecclesia, ab eius quidem exordiis, eucharisticum cultum permagnum pondus sibi vindicare, in quo dilucide ostenditur plenaria et actuosa participatio totius plebis sanctae Dei. Christiana igitur traditio publice ubique terrarum Ipsi Domino sub panis vinique speciebus recondito congruentem honorem tribuere consuevit, unde fideles, hoc caritatis vinculo coniuncti, sacra salutarique ex synaxi veluti ex vivido quodam et aeterno fonte salientem aquam copiose exhauriant. Christus promisit se, praesertim uti Panem vivum, semper nobiscum esse permansurum; atque, ut plane constat, eucharisticus cultus nullo umquam tempore est intermissus et usque ad saeculi consummationem christiani viatores hoc caelesti viatico nutriri possunt.
Iucundo animo certiores facti sumus fidelem populum Philippinum se parare ad honores huic fidei nostrae veritati sollemniter tribuendos per Congressum Eucharisticum Nationalem proximo anno celebrandum. Qua de causa, Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Cardinalis Sin, Archiepiscopus Manilensis, una cum Episcopali Coetu Philippino, a Nobis poposcit ut sacer Praesul ad personam Nostram illic gerendam constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque tanto eventui convenientibus. Quocirca, iis piis desideriis ac postulationibus concedentes, mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam cohortationem et eucharisticam mentem demonstret.
Ad te ergo, Venerabilis Frater Noster, Nostram cogitationem admovimus et animum, quippe qui prorsus par occurris ad officium hoc tuendum et commendabiliter explendum. Idcirco his Litteris Nostris Nostraque auctoritate te designamus eligimus renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum ad hunc Congressum Eucharisticum Nationalem qui Manilae in Insulis Philippinis proximo anno inter dies XXIV et XXVI mensis Ianuarii est eventurus.
Ut res ipsa postulaverit, de studio in eucharisticum mysterium loqueris ipsamque vocem Nostram significabis, unde christiani novum animum suscipiant, caelesti alimonia ferventius sustententur, unitatis et pacis fructus copiosius percipiant.
Cunctis demum benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur, omnium aerumnas soletur omnesque inibi cives laetificet.
Benedictionem tandem Nostram Apostolicam tam tibi quam universis simul huius commemorationis participibus deferas largiter velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et certum documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana