Index   Back Top Print

[ ES  - LA  - PT ]

LETTERA DI GIOVANNI PAOLO II
ALL’AMMINISTRATORE APOSTOLICO DEL KAZAKHSTAN
IN OCCASIONE DELLA CONSACRAZIONE DELLA CHIESA
DELLA SS.MA TRINITA’ IN ALMATY (7 GIUGNO 1998)  

 

Venerabili Fratri
IOANNI PAULO LENGA
Episcopo titulo Arbensi
Administratori Apostolico Kazakistaniae Latinorum

Laetitiae permagnae tuae, Venerabilis Frater, totiusque simul Catholicae in Kazakistania communitatis participes Nos iam et consortes sumus propter faustum videlicet et fortunatum eventum dedicationis, proximi Iunii mensis septimo die in Sanctissimae Trinitatis sollemnitate ipsa, templi eiusdem in Trinitatis honorem apud Almam Atam exstructi, liturgica inter sacra quibus Legatus peculiaris Noster, Venerabilis Frater Zenon Grocholewski, Archiepiscopus titulo Acropolitanus, Nostro nomine iussuque praesidebit. Una Nos nimirum vobiscum universis gratias ex animo Omnipotenti referimus Deo maximas, qui populorum moderatur sortes atque in vobis nunc iam "abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu" (Eph 2,7) ostentat.

Lapideum autem aedificium figura nempe Ecclesiae est, "Dei aedificatio" (1 Cor 3,9) quam scilicet efficiunt "lapides vivi" (1 Pe 2,5). Precamur ideo Nos vehementer ut Dei Populus circum Sacrificii Aram hac in ipsa aede congregatus coram toto orbe testificari semper ex suis verae fidei caritatisque operibus communionem studeat cum Trinitate Sanctissima.

Suas opes ad templum reficiendum contulerunt atque egregiis instruendum tintinnabulis complures quidem homines, quibus Nos singulis gratam significare Nostram cupimus memoremque mentem. Nominatim vero magno cum amoris adfectu Archiepiscopum consalutamus Orthodoxum Almae Atae necnon Apostolicum Nostrum Nuntium, tum publicos etiam magistratus consecrationis ritui adsistentes.

Gratiam ac Domini Iesu Christi pacem super sacerdotes et vitae consecratae sodales et christifideles omnes Kazakistaniae devocamus atque, uti constantiae et laetitiae pignus christiana in ducenda vita, amantissime quidem tibi, Venerabilis Frater, cunctisque ad dedicationem adstantibus Apostolicam donamus Benedictionem Nostram.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS II

      



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana