Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ALOISIO S.R.E. CARDINALI LORSCHEIDER,
ARCHIEPISCOPO APPARITIOPOLITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
ALOISIO S.R.E.Cardinali LORSCHEIDER
Archiepiscopo Apparitiopolitano

Si quidem tecum una fraterna quadam necessitudine devincti haud semel sermocinati sumus, nunc te, Venerabilis Frater Noster, scripto hoc Nostro propemodum convenire volumus, ut sollemnior conspiciatur eventus ille singularis tuus, Sacerdotii scilicet suscepti quinquagesimus anniversarius dies, praeclara quidem tuae apostolicae operae meta, multis honorifice praedicanda.

Francisci namque Assisiensis inclitus filius cum esses, iam pridem in animum tuum praestantis illius caelitis altius suasiones monitionesque descenderunt. Nihil mirum ideo te inter pauperes versari consuevisse nonnumquamque inter captivos, ut ipsius Domini ostenderes praescripta et rationes cunctis demonstrares. Enimvero non sumus nescii quibus difficultatibus homines inibi afficiantur, quibus necessitatibus illi teneantur, quibus exspectationibus moveantur. At tu pastor haec omnia expedire et transigere studiose contendisti.

Inter Apostolorum Successores relatus, in purpuratos Patres cooptatus, complura perstudiose magni ponderis luculenter gessisti officia tum in Patria tum apud Romana dicasteria, ut omnium aestimationem tibi conciliares. Animum namque tuum apostolicum roboraverat et incitaverat Concilium Vaticanum II, cuius tu ipse actuose sustinuisti partes, cuiusque deinceps effecisti ut in pastorale opus redundarent principia.

Nunc autem Apparitiopolitanam communitatem temperare et inibi Beatae Virgini Mariae Aparecida dicatum sactuarium colere inniteris quod ab innumeris frequentatur peregrinatoribus.

Sat scimus, Venerabilis Frater Noster, ibidem Evangelii beneficia et salutaria praecepta per instrumenta quoque communicationis socialis dispertiri et Ecclesiae Matris pietatem inculcari.

Itaque fausta contingente hac commemoratione, gratulationem Nostram tibi porrigimus, sacerdotalem operam tuam condigne dilaudantes, una cum cuncta ecclesiali Franciscalique familia. Caelestis Matris in te impetramus patrocinium ac benignissimum deprecamur Dominum ut meritorum tuorum sit largus remunerator. Benedictionem Nostram Apostolicam ex animo denique velimus accipias, cuncta bona tibi, Venerabilis Frater Noster, affatim enuntiantem et eam Archiepiscopum emeritum, universam tuam Ecclesiam complectentem.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iulii anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana