Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD
CELEBRANDUM EXACTUM MILLENNIUM
ARCHIDIOECESIS GNESNENSEM

  

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
Secretario Status

Magnum anni MM Iubilaeum singulare momentum praebet Poloniae Christifidelibus et, peculiari quidem ratione, illis qui Gnesnensem constituunt ecclesialem communitatem quos sane singulari gaudio replet. Dum enim una cum toto Ecclesiae grege alterum celebrant millennium a Redemptoris ortu, millesimam recolunt anniversariam memoriam erectionis archidioecesis, nec non congressionis synodi Gnesnensis. In dilecta Poloniae terra metropolitana illa ecclesia clare eminet ob eximiam memoriam in historia christianae religionis atque stat Polonorum nationis monumentum ob studiosam pastorum fideliumque navitatem qui firmam fidem et cum Evangelio artam iunctionem saeculorum per decursum sunt testati.

Quia vero, sicut accepimus, ad millennium memoratae archidioecesis commemorandum, sollemnes Gnesnae agentur ritus die XII proximi mensis Martii, Venerabilis Frater Henricus Iosephus Muszyński, Archiepiscopus Metropolita Gnesnensis, poposcit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro praeesset celebritatibus tanto eventui convenientibus.

Ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui primus es cotidianae operositatis Nostrae adiutor, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque animum, atque harum Litterarum vi Te designamus Legatum Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memorato die sacris Gnesnae celebritatibus praesis nomine Nostro utque, animi Nostri sensibus fidelibus illic humaniter renuntiatis, de Christi salvifica opera loquaris deque Eius admirabili sollicitudine erga cunctum Poloniae populum. Omnes hortaberis ut spiritalem vitam renovent atque testimonium fidei, sancto Adalberto intercedente, usque reddant.

Dum per Te consalutamus Venerabilem Fratrem Henricum Iosephum Muszyński, quem diximus, omnes sacrorum Antistites, Honorabiles Viros Praesides Nationum illic adfuturos, universum clerum ac Poloniae dilectos Christifideles, vota facimus ut illi, redintegratis viribus, in opus novae evangelizationis diligenter incumbant.

Caritate Nostra Te prosequimur, Venerabilis Frater Noster, eiusmodi magni ponderis munus exsequentem, dum peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi iisque universis qui memorato die Gnesnae aderunt tecumque orabunt.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Februarii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

  

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana