Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
SECRETARIO STATUS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO AD CELEBRANDUM
V CENTENARIUM EVANGELIZATIONIS
NATIONIS BRASILIENSIS

   

Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Secretario Status

Quinta iam appetit saecularia memoria ex quo tempore ad Brasiliensia loca Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis praeberi coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui in gentes studio incensi, innumeris superatis difficultatibus, animose longum iter quondam susceperunt et ad oras illas appulerunt salubre opportunumque auxilium frequentibus ibidem incolis laturi.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus probandis exemplis, permovendi.

Ipso igitur favente Domino, mensis Aprilis die potissimum XXVI apud Portum Securum sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione quingentesima anniversaria commemoratio, ut latissimus ager hic dominicus, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat ac laetiores dies pacis prosperitatisque communi de labore experiatur.

Quocirca Brasiliensium Episcoporum et Nationis Auctoritatum postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, cuius cotidianis fere consiliis operaque uti solemus et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, LEGATUM PONTIFICIUM renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae, Magno lucescente Iubilaeo, sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

  

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana