Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E.
CARDINALI SZOKA,
PONTIFICIAE COMMISSIONIS PRO
STATU CIVITATIS VATICANAE
PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
EDMUNDO CASIMIRO S.R.E. CARDINALI SZOKA
Pontificiae Commissionis pro Statu Civitatis Vaticanae
Praesidi

Silesiae carissimum populum toto corde complectimur, qui mille per annos Catholicae adhaesit Ecclesiae cui etiam inter asperas difficultates fidelem se praebuit atque per saeculorum decursum crevit renovato fervore et fidelium numero.

Veluti lignum plantatum secus decursus aquarum (Ps 1,3), Ecclesia Vratislaviensis spiritalibus fructibus ita abundat ut Deus tantum cognoscere possit quot ipsa ediderit episcopos, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, novas quoque familias religiosas, quotque theologiae, philosophiae, artium litterarumque christianos eximios cultores et operum caritatis sollicitos fautores.

Media aetate multum religionis ibidem emolumento tribuit dux Henricus Primus una cum sponsa sancta Hedvige, totius Silesiae celeberrima Patrona. Memorandum quoque assiduum et perseverans per saecula evangelizationis opus tot religiosorum Ordinum et Congregationum, ex quibus veluti pretiosae gemmae eminent beatus Ceslaus, urbis Vratislaviae caelestis Patronus, et sancta Teresia Benedicta a Cruce, quam superiore anno Europae declaravimus Patronam.

Cum ergo nunc pro comperto habeamus archidioecesim Vratislaviensem, Silesiae nempe primam ecclesiasticam circumscriptionem, millennium a sua constitutione fauste celebraturam esse, perlibenter eiusmodi fruimur occasione ut Nos, Summi Ecclesiae Pastoris munus gerentes, eiusmodi populo nobili, laborioso et penitus christiano, gratum exprimamus animum altamque aestimationem.

Ad te ergo fiduciose recurrimus, Venerabilis Frater Noster, quem in urbem Vratislaviam mittere statuimus ut Missus Extraordinarius sacris praesideas celebrationibus, adstantes Nostro nomine salutes, populum universum Silesiae dignis cumules laudibus et ad fidem servandam filiisque sollicite tradendam adhorteris.

Singularem animi Nostri affectum referes Venerabili Fratri Nostro Henrico Romano Gulbinowicz, sacrorum Antistiti archidioecesis Vratislaviensis, qui, Successor plurimorum Ecclesiae illius dignissimorum Pastorum - quorum saltem nominare volumus cardinales Diepenbrock, Förster, Kopp, Bertram et Kominek -evangelicum opus diligenti prosequitur navitate.

Minime dubitamus Te hanc missionem optime expleturum qui iam pluries Nostras vices gessisti variis in legationibus. Dum quidem precamur Tibi intercessionem Deiparae Virginis Mariae omniumque illius catholicae terrae Beatorum, libenter profecto impertimus Benedictio

nem Apostolicam, divinarum gratiarum pignus Nostraeque caritatis testem, quam Tu cum omnibus carissimis Silesiae filiis communicabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Iunii, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

  

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana