IOANNIS PAULI PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE
QUO CIVIUM IURA
QUIBUS IURIS CANONICI IUDICIALIS RATIO
IN CIVITATE VATICANA
AD RECENTIORES IURIS CANONICI LEGES ACCOMMODATUR
Quo civium iura in Statu Civitatis Vaticanae iudiciariam haberent tutelam, eamque singulari eius territorii naturae et fini aptam, Decessores Nostri peculiarem tribunalium ordinationem iam ex die VII Iunii anno MCMXXIX constituerunt, quam progressu temporis, usu quidem suadente pluries mutarunt, novissime autem per Motum Proprium “Con la legge”, Kalendis Maii anno MCMXLVI a Pio XII f. r. promulgatum.
Nunc autem eam ordinationem, ut a recenter promulgato Iuris Canonici Codice minus distet, denuo emendare Nobis visum est, in hoc praesertim, quod Tribunali mixto, ex praelato Praeside et duobus iudicibus laicis constanti, cognitionem committat earum causarum ecclesiasticarum, quae indolem patrimonialem vel oeconomicam praebeant.
Cum enim post institutam sectionem alteram Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae et abolitum fori privilegium valde diminutus sit numerus earum causarum, quae in Civitate Vaticana sint agendae, nulla iam ratio est cur generali legi de Ecclesiae competentia derogetur; ideoque Nobis statuendum visum est ut etiam in Civitate Vaticana de omnibus rebus in can. 1401 recensitis unum videat ecclesiasticum tribunal, cuius ordinatio ad generales normas, quae de dioecesanis tribunalibus in cann. 1421-1426 dantur, quam maxime accedat.
Nec tamen hoc “Motu Proprio” derogare intendimus praescriptis cann. 1404-1406 et 1417 Codicis Iuris Canonici, neque normis Iuris Canonici generalis de controversiis ex actu potestatis administrativae ortis.
Quapropter-audita Commissione a Nobis constituta-remissis ad leges Status Civitatis Vaticanae iis mutationibus quae de Status tribunalium ordinatione deque aliis civilibus materiis ideo necessariae videantur, quo melius Status legislatio cum spiritu et praescriptis novi Iuris Canonici componatur, certa scientia, Suprema et Apostolica auctoritate Nostra, haec quae sequuntur statuimus:
Art. 1. - In ea Romanae diocesis parte, quae est in territorio Status Civitatis Vaticanae, tribunal ecclesiasticum primae instantiae constat ex Vicario iudiciali et iudicibus, necnon Promotore Iustitiae, Defensore Vinculi, Notario, quos omnes Summus Pontifex ad quinquennium nominat.
Art. 2. - De Vicarii iudicialis recusatione videt Decanus Rotae Romanae. Vicarii iudicialis impediti vices interim antiquior iudex praestabit. Alium iudicem impeditum vel personam ex iis, quae in art. 1 recensentur, Vicarius iudicialis subrogabit.
Art. 3. - Iusiurandum ad normam can. 1454 dare non debent ii, qui iam aliud habeant in Ecclesia officium iudiciarium in quo sint eodem iureiurando adstricti.
Art. 4. - Tribunalis ecclesiastici sedes in iisdem aedibus erit, in quibus sedem habet Tribunal Status Civitatis Vaticanae; ibique servabitur Tribunalis ecclesiastici tabularium.
Art. 5. - Ad notificationes vel exsecutiones possunt Tribunalis Status Civitatis Vaticanae cursores libere adhiberi.
Art. 6 - Vicario iudiciali, iudicibus, et iis omnibus, qui ad normam articulorum 1 et 2 deputantur, nisi sint Tribunalis Status Civitatis Vaticanae iudices, stipendium dabitur, quod a Decano Rotae Romanae exeunte unoquoque anno iudiciario determinabitur.
Art. 7. - A Tribunali ecclesiastico appellatio fit ad unum Tribunal Rotae Romanae.
Art. 8. - Causas ad forum ecclesiasticum ad normam can. 1401 pertinentes, quae nunc pendent in Civitate Vaticana, eo ipso iudicabit Tribunal ecclesiasticum praesenti Motu Proprio constitutum.
Norma supra expressas a Kalendis Ianuariis anno MCMLXXXVIII vigere volumus.
Quaecumque a Nobis hisce Litteris Apostolicis Motu Proprio datis statuuntur, ea omnia et singula firma et rata esse volumus; contrariis quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXI mensis Novembris, anno MCMLXRXVII.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1987 Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana