ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
MEMBRIS COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS
Die V mensis Decembris, anno Domini MCMXC
Hic nunc una simul coram altari Dei adstamus, ut vita defunctum commemoremus Reverendum Dominum Philippum Delhaye, Secretarium Generalem emeritum Commissionis Theologicae Internationalis, et ceteros qui in Domino dormierunt eiusdem Commissionis Sodales. Hoc enim Sacro operantes, opem iis omnibus a Deo misericordiarum rite implorare cupimus. Placet praeterea hac uti opportunitate ut gratias vobis reddamus pro gravi mandato probe expleto per quinquennium iam nunc exstinctum.
Benignissimus Deus, in quem omnes hac etiam de causa pergrati esse debemus, huic egregiae adesse Commissioni Theologicae Internationali ita dignetur, ut hac praesertim aetate lucis cupida veritates theologicas aptiore ratione illustrare valeat, sine quibus homo in incerto esse videtur.
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana