IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CUSCHENSIS*
(SICUANENSI)
QUIBUSDAM AB ARCHIDIOECESI CUSCHENSI
DETRACTIS TERRITORIIS,
NOVA EFFICITUR PRAELATURA NULLIUS,
« SICUANENSIS » APPELLANDA.
Universae Ecclesiae rebus quam aptissime consulere cupientibus, et omnium fidelium necessitatibus per accommodatiores quoque circumscriptionum divisiones subvenire, visum est Nobis preces esse accipiendas venerabilis Fratris Francisci Lardone, Archiepiscopi titulo Rhizaeani atque in Peruviana Republica Apostolici Nuntii, qui ab hac Apostolica Sede postulavit ut, peramplo dismembrato archidioecesis Cuschensis territorio, nova ibi conderetur praelatura « nullius ». Andito ergo quid hac super re sentiret venerabilis Frater Carolus Maria Jurgens Byrne, Archiepiscopus Cuschensis, consensuque eorum suppleto qui in hoc negotio aliquod ius habeant, summa potestate Nostra haec quae sequuntnr decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Cuschensi integrum territorium separamus civilium provinciarum, quas Canchis, Canas, Espinar, Chumbivilcas vulgus nuncupat; ex iisque novam efficimus praelaturam « nullius », Sicuanensem appellandam iisdemque terminandam finibus atque civiles provinciae, e quibus fit. Novae ergo huius praelaturae « nullius » fines hi erunt: ad septemtrionem, archidioecesis Cuschensis; ad orientem solem, dioecesis Puniensis; ad meridiem, archidioecesis Arequipensis; ad occidentem solem, dioecesis Abancaiensis. Ecclesiae sedes Praelatique Ordinarii domicilium in urbe Sicuani collocari volumus, atque templum B. M. V. omni labe expertis, in eadem urbe exstans, ad dignitatem evehi praelaticiae aedis. Sive autem Praelato sive praelaturae iura concedimus et privilegia, quae huiusmodi sacris Praesulibus eorumque Ecclesiis sunt propria; sacrorum vero Antistiti obligationes quoque et onera imponimus, quibus ceteri eiusdem gradus astriuguntur. Hanc praelaturam « nullius » suffraganeam facimus metropolitanae Ecclesiae Cuschensi, eiusque Praesulem Cuschensi Archiepiscopo obnoxium. Cum autem magni momenti sit iuvenes ad sacerdotium vocatos apte conformare et educare, iubemus ut quam primum Praelatus Ordinarius elementarium saltem Seminarium, ad iuris communis leges et normas a S. Consilio de Seminariis et Studiorum Universitatibus traditas, excitare curet; ex quo electi iuvenes in Urbem mittantur, in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum, ut philosophicis ac theologicis disciplinis instituantur. Quod ad clerum attinet decernimus ut simul ac Sicuanensis Praelatura condita erit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur ascripti, in cuius territorio beneficium aut ecclesiasticum officium legitime retineant; ceteri autem clerici, in cuius territorio legitime degant. Mensam praelaticiam, quam dicunt, constituent Curiae emolumenta, fidelium pecuniae sponte datae, dos a civili auctoritate concessa et congrua bonorum archidioecesis Cuschensis pars, quae novae praelaturae continget ex divisione ad normam canonis 1500 C. I. C. facienda. De praelaturae regimine, religiosarum rerum et temporalium bonorum administratione aliisque huiusmodi, servanda iubemus, quae sacri canones praescribunt. Volumus praeterea ut omnia documenta et acta, quae eandem eiusque clericos et fideles atque bona temporalia respiciunt, a Curia archidioecesis Cuschensis ad Curiam transmittantur Sicuanensem, in condendo tabulario diligenter asservanda. Quae per has Litteras decrevimus effici curabit venerabilis Frater Franciscus Lardone, quem diximus, cui scilicet omnes facultates et potestates tribuimus agendae rei necessarias et opportunas, quas poterit cuilibet viro delegare, dummodo sit in ecclesiastica dignitate constitutus. Qui autem rem ad effectum deducet ei onus imponimus de acta re documenta exarandi atque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem mittendi. Quodsi tempore exsecutionis alius Nostrae in Peruviana Republica Nuntiaturae praesit, hic lussa Nostra efilicienda curabit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Pro S. R. E. Cancellario |
+MARCELLUS Card. MIMMI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti, Prot. Apost.
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. XCIX, n. 68.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 582-585.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana