IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
NIAMEYENSIS*
(FADANGURMAËNSIS)
A NIAMEYENSI PRAEFECTURA APOSTOLICA,
IN AFRICA OCCIDENTALI GALLICA,
QUAEDAM SEPARANTUR TERRITORIA,
E QUIBUS NOVA EFFICITUR
PRAEFECTURA APOSTOLICA
« FADANGURMAËNSIS » APPELLANDA.
Quamquam cotidie hostiles in Christi Ecclesiam struuntur insidiae, veritatisque inimici multorum hominum animos et voluntates a divinis rebus abalienare contendunt, eadem tamen, cui divinitus datum est populorum omnium esse Matrem et Magistram, ad universum terrarum orbem protenditur ad aeternaque bona filios Dei vocat. Quod ut aptius feliciusque fieret in Niameyensi praefectura apostolica, quae est in Africa Occidentali Gallica, venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus S. Consilio Fidei Propagandae praepositis optimum esse visum est, si ibi locorum nova apostolica praefectura conderetur. Quapropter benigne eidem S. Consilio concedentes, andito quid hac super re sentirent venerabilis Frater Marcellus Lefebvre, Archiepiscopus Dakarensis ac in Africa Gallica Apostolicus Delegatus, et dilectus Filius Constantinus Quillard, Praefectus Apostolicus Niameyensis, eorum praeterea consensu suppleto qui in eiusmodi negotio aliquid iuris habeant, re attente considerata, de summa Nostra et apostolica auctoritate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. A Niameyensi praefectura apostolica territorium separamus civilium regionum quae Dori et Fada vulgo appellantur, ex iisque novam condimus praefecturam apostolicam Fadangurmaënsem appellandam; cui omnia iura et privilegia concedimus, quae huiuscemodi tribuuntur Ecclesiis; eius item Ordinarium Praesulem omnibus honoribus et privilegiis instruimus atque officiis oneribusque astringimus, quibus ceteri Praefecti Apostolici et ornantur et onerantur. Quam praefecturam iisdem sodalibus Congregationis Sanctissimi Redemptoris regendam committimus, bona cum spe ut ipsi, qui illic hominibus ad christianam legem conformandis tam sollerter laboraverunt, in posterum quoque tempus ac duplicato studio in Evangelium disseminandum incumbant. Ad sacrorum vero Antistitum coetus quod attinet, statuimus ut Fadangurmaënsis praefecturae sacer Praesul metropolitanam Uagaduguensem Sedem adeat. Harum autem Litterarum decreta venerabilis Frater Marcellus Lefebvre, quem diximus, ad rem adducet, vel ille qui eo tempore, quo haec erunt ad effectum deducenda, eidem praeerit Apostolicae in Africa Gallica Delegationi, facta potestate et alium virum ad hoc delegandi, dummodo ecclesiastica praeditum dignitate. Qui vero rem egerit, hic onus habebit et factae territorii divisionis documenta exarandi et eorum fide digna exempla ad S. Congregationem Fidei Propagandae quam primum mittendi. Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harem Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die duodecimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Pro S. R. E. Cancellario |
+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.
Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 23.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 683-684.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana