IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MUNDUENSIS*
PRAEFECTURA APOSTOLICA DE MOUNDOU,
IN AFRICA AEQUATORIALI GALLICA,
AD DIOECESIS GRADUM EVEHITUR,
NOMINE « MUNDUENSIS ».
Qui omnes ubique terrarum Ecclesias regendas et fovendas superno Dei consilio obtinuimus, in hoc sane magno studio incumbimus, ut per aptiorem earundem dispositionem ea singulis gregibus auxilia atque subsidia praebeantur quae et fidelibus Dei praecepta facilius implendi facultatem faciant et Episcopis aptius rem christianam in sua cuiusque dioecesi administrandi. Quam ob rem, cum venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales S. Consilio Fidei Propagandae praepositi, audito venerabili Fratre Marcello Lefebvre, Archiepiscopo Dakarensi et in Africa Gallica Apostolico Delegato, censuerint optimo fieri consilio, si praefectura apostolica de Moundou in dioecesium ordinem ascriberetur: per hoc enim non modo Sodalibus Ordinis Fratrum Minorum Capulatorum meritam laudem dari, verum etiam aucta dignitate animum addi ad novos labores; Nos haec omnia omnino probantes et rata habentes, de Nostra apostolica potestate ea quae sequuntur decernimus et iubemus. Apostolicam praefecturam de Moundou ad gradum et dignitatem dioecesis evehimus, Munduensis nomine, iisdem servatis finibus, quae hactenus, eamque Banguensi metropolitanae Sedi suffraganeam facimus, Sacrae tamen Fidei Propagandae Congregationi obnoxiam, regimen committentes Ordinis Fratrum Minorum Capulatorum Sodalibus, quibus fuit adhuc praefectura concredita, ad Nostrum et huius Apostolicae Sedis nutum. Novae dioecesis caput erit urbs, quae vulgo Moundou appellatur, in eaque Episcopus sedem domiciliumque habebit, cathedra in templo Cordi Iesu sacro atque ibi exstante collocata, quod ad cathedralis honorem extollimus. Ea autem iura, honores, privilegia, quae ad omnes dioeceses pertinent, eadem huic quoque damus; sacro vero Praesuli, cui eadem administranda continget, praeterquamquod iura facimus, etiam onera imponimus episcopali officio congruentia. Volumus praeterea ut seminarium saltem elementarium in territorio novae Sedis struatur pueris excipiendis, qui fuerint ad sacerdotium vocati: sunt enim spes ecclesiae atque christianorum olim rectores et curatores. Quod ad normas communis iuris fiat et ad peculiaria S. Congregationis Fidei Propagandae praescripta. Mensam episcopalem ea bona efficient, quae praefecturae apostolicae propria erant, Curiae proventus, pecunia denique quae vel a populo dabitur, vel a Sacra Christiano Nomini Propagando Congregatione mitti solet. Quae ad regimen et administrationem modo constitutae dioecesis respiciunt, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, ad iura et onera cleri ac populi, idque genus alia, haec omnia iure canonico temperentur. Ceterum quae per has sub plumbo Litteras mandavimus, ille exsequenda curabit, qui tempore exsecutionis Delegationi Apostolicae in Africa Gallica praeerit, vel quem ille delegaverit, dummodo in ecclesiastica sit dignitate constitutus. Qui autem rem perfecerit, documenta quoque exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Ilas vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrompere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Surmorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Pro S. R. E. Cancellario DOMINICUS Card. TARDINI a publicis Ecclesiae negotiis |
+PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.
Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 26.
* AAS. vol. LI, 1959, pp. 685-686.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana