IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CALAGURITANAE ET CALCEATENSIS*
(LOGROGNENSIS)
DIOECESI CALAGURITANAE ET CALCEATENSI APPELLATIO « LOGROGNENSIS» IUNGITUR.
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS « DE REDONDA »
IN EADEM URBE EXSTANS
AD DIGNITATEM CONCATHEDRALIS EVEHITUR
Quandoquidem quaelibet Ecclesia in id constituitur ut fidelium greges per Episcoporum curas, labores atque sollicitudines, divinae redemptionis fructibus perceptis, facilius ad aeterna limina iter suum dirigere possint, idcirco haec Apostolica et Romana Sedes annititur ut Sedium episcopalium ordinatio atque dispositio in dies aequior evadat. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, Archiepiscopus titulo Synnadensis idemque in Hispania Apostolicus Nuntius, sollemnibus Conventionibus servatis, quae inter S. Sedem et Hispanicam Nationem die XXVII mensis Augusti anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio inita sunt, ab hac Petri Sede petierit ut Calaguritanae et Calceatensis dioecesis denominationi Logrognensis appellatio iungeretur, templumque princeps civitatis Logrofio concathedrale renuntiaretur: florere enim eam urbem incolis, industriis, loci opportunitate; Nos allatas causas aequas existimantes, expostulationi huiusmodi accedendum esse arbitramur. Quapropter, sententia audita venerabilis Fratris Abilii del Campo et de la Bárcena, Episcopi Calaguritani et Calceatensis, eorum consensum supplentes, qui in hac re aliquod ius habeant, de Nostra apostolica auctoritate haec quae sequuntur decernimus et iubemus. Calaguritanae et Calceatensis Ecclesiae nomini appellationem adiungimus Logrognensem, ita ut sive dioecesis sive eius Episcopus in posterum utraque cumulate denominatione appellentur. Servata, praeterea, dioecesis Calaguritanae et Calceatensis cathedrae episcopalis dignitate, templum B. Mariae Virginis « de Redonda » in urbe Logrofio ad dignitatem concathedralis evehimus, cum iuribus et honoribus, oneribus et obligationibus huiusmodi sacrarum aedium propriis. Simul Episcopo Calaguritano et Calceatensi ius facimus in urbe Logrofio, quotiens libuerit, commorandi; item Canonicis et Beneficiariis Collegii Calaguritani et Calceatensis, qui in Logrofio muneris causa versantur, concedimus ut Canonicorum officia in concathedrali templo facere ac tueri possint. Ceterum, haec omnia quae mandavimus exsequi studebit venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, cuius memoriam fecimus, facta potestate quemlibet delegandi ad hoc negotium peragendum, dummodo ecclesiastica dignitate praeditum. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari faciet, quorum exempla sincere scripta ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si eo tempore alius Apostolicae Nuntiaturae in Hispainia praesit, hic iussa Nostra faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Pro S. R. E. Cancellario |
+MARCELLUS Card. MIMMI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.
Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 38.
* A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 618-619.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana