Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

OXOMENSIS*
(SORIANAE)

OXOMENSI DIOECESI DENOMINATIO SORIANA IUNGITUR.
 PRAETEREA TEMPLUM S. PETRI APOSTOLI,
IBIDEM EXSTANS, AD CONCATHEDRALIS HONOREM EVEHITUR

 

Quandoquidem animorum bonum hominumque salus, quibus redimendis Christus, adorandus Dei Filius, e caelorum maiestate in terras descendit, in summis Ecclesiae consiliis est, ideo Nos, qui eandem divina voluntate administrandam suscepimus, non abnuimus, temporibus servientes, nonnihil de dioecesium institutis immutare, si certior sit spes gregis salutem fieri usque tutiorem. Quam ob rem, cum venerabilis Frater Hildebrandus Antoniutti, Archiepiscopus titulo Synnadensis in Phrygia, idemque in Hispania Apostolicus Nuntius, rite servatis sollemnibus Conventionibus die vicesimo septimo mensis Augusti anno millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio inter S. Sedem et Hispanicam Nationem initis, ab hac Apostolica Sede petierit ut Ecclesiae Oxomensi denominatio « Soriana » annecteretur magna enim urbem Soriam, hac praesertim aetate, incrementa cepisse; atque templum ibidem exstans S. Petro Apostolo dicatum ad dignitatem concathedralis eveheretur, Nos, audito venerabili Fratre Saturnino Rubio et Montiel, Episcopo Oxomensi, de Nostra summa et apostolica auctoritate ea quae sequuntur statuimus ac iubemus. Episcopali Ecclesiae Oxomensi titulum ac denominationem Sorianae iungimus; item eius sacro Praesuli, ita ut in posterum utraque appellatione cumulate iidem indicentur. Servata, praeterea, dioecesis Oxomensis cathedrae episcopalis dignitate, templum S. Petri Apostoli quod est in urbe Soria, in ordinem concathedralium aedium redigimus, factis iuribus, honoribus, privilegiis congruis, impositis oneribus. Poterunt ergo sive Episcopus Oxomensis-Sorianus, quotiens videbitur, in urbe Soria commorari, sive Canonici ac Beneficiarii eiusdem dioecesis officia Canonicorum propria in templo concathedrali facere, cum muneris causa in hac civitate versabuntur. Cetertum, quae per has sub plumbo Litteras praecepimus, venerabilis Frater Apostolicus Nuntius in Hispania exsequi studebit, sive per se ipse sive per alium, dummodo virum in ecclesiastica dignitate constitutum; factis scilicet ad id necessariis potestatibus. Cum vero res acta fuerit, idem documenta exarari iubebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quodsi eo tempore alius eidem praesit Nuntiaturae, hic iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum effieaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam ohtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi inhemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die nono mensis Martii, anino Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

IACOBUS A. Card. COPELLO
S. R. E. Cancellarius

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 61.


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 620-621.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana