IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SANCTI DOMINICI*
(A DOMINA NOSTRA VULGO DE LA ALTAGRACIA
IN HIGÜEY SEU HIGUEYENSIS)
AB ARCHIDIOECESI SANCTI DOMINICI QUIBUSDAM DETRACTIS TERRITORIIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS «A DOMINA NOSTRA VULGO DE LA ALTAGRACIA IN HIGÜEY SEU HIGUEYENSIS» APPELLANDA
Sollemne est Nobis et muneri, quod divinitus accepimus, consentaneum, cunctorum Christi fidelium utilitati inservire eaque consilia capere quae aptius Evangelii legem ac doctrinam noscendam et amplectendam iisdem praebeant. Cum igitur venerabilis Frater Salvator Siino, Archiepiscopus titulo Pergensis et in Dominicana Republica Apostolicus Nuntius, optimum esse censuerit valdeque opportunum si ex archidioecesi Sancti Dominici, in Republica Dominicana, nova conderetur dioecesis, Nos, audito venerabili Fratre Richardo Pittini, Archiepiscopo Sancti Dominici, eorumque suppleto consensu qui in hoc negotio aliquod ius habeant vel se putent habere, de apostolica Nostra potestate, qua Ecclesiis omnibus praesidemus, ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesi Sancti Dominici totum territorium distrahimus, quod provincias vulgo « La Altagracia » et « El Seibo » complectitur, ex iisque novam dioecesim condimus, cui nomen a Domina Nostra vulgo De La Altagracia in Higüey seu Higueyensis, iisdem terminandam finibus ac civiles provinciae, quibus coalescit. Fines ideo modo conditae Ecclesiae hi erunt: ad septemtrionem et orientem solem, Oceanus Atlanticus; ad meridiem, Mare vulgo « De Las Antillas » atque territorii pars civilis provinciae, vulgo « S. Pedro de Macoris »; ad occidentem denique solem provinciae, quas Trujillo et Samanä, appellant, et altera civilis provinciae S. Pedro de Macoris, quam diximus, pars. Sedes dioecesis atque Episcopi domicilium in urbe Higiley erit; cathedram vero in templo, quod ibi Deo in honorem B. M. V. sub titulo La Altagracia » struetur, sacrorum Antistes ponet; quod ad gradum et dignitatem cathedralis aedis evehimus. Concedimus vero ut, usque dum id templum perfectum fuerit, curialis aedes pro cathedrali habeatur, quae, Deo in honorem S. Dionysii Episcopi et Martyris dicata, in eadem urbe Eligiiey est. Novae Ecclesiae omnia iura damus, quae dioecesibus competunt, itemque sacro eius Praesuli; qui praeterea etiam onera sustinebit Episcopis propria. Inter quae hoc memorare placet: esse videlicet eum una cum sua dioecesi metropolitanae Sedi S. Dominici suffraganeum. Curet sacer novae huius Ecclesiae Praesul ut Seminarium saltem elementarium struat pueris excipiendis, quos Spiritus Sancti gratia ad sacerdotium ineundum invitaverit. Quod ad normas et leges S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus fiat, atque ad iuris communis praescripta. Cum autem iuvenes eo aetatis pervenerint ut philosophia ac theologia imbui debeant, qui meliores fuerint Romam mittantur in Pontificium Collegium Pianum Latinum Americanum. Item Collegium Canonicorum, ad normas per alias sub plumbo Litteras edendas, constituet ; donec tamen id fiat, Consultores dioecesami deligantur, Episcopum consilio et ope iuvaturi. Qui scilicet a munere suo cessabunt, Canonicorum coetu constituto. Mensam Episcopalem, quam dicunt, efficient Curiae proventus, fidelium collationes, congrua bonorum pars novae Sedi obveniens, ad normam canonis 1500 C. I. C., dos denique quae a Dominicanae Reipublicae gubernio dabitur. Item quod ad regimen, administrationem dioecesis attinet, ad electionem Vicarii Capitularis, Sede vacante, aliaque huiusmodi, sacrorum canonum leges serventur. De clero autem statuimus ut sacerdotes ei dioecesi addicantur, in qua officium aut beneficium habeant; ceteri vero ei, in qua legitime degant. Acta postremo et documenta quae ad novam circumscriptionem quovis modo pertineant, ad eius episcopalem Curiam quam cito mittantur, ibidem in tabulario religiose custodienda. Ceterum haec Nostra mandata dilectus Filius Aloisius Dossena, intimus Noster Cubicularius, interim curam agens, ad publica Ecclesiae negotia quod attinet, apud Rempublicam Dominicanam curabit, cui omnes potestates facimus agendae rei. Poterit autem ille et alium virum delegare, dummodo sacerdotio insignem. Negotio vero confecto, documenta et acta exarentur eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittantur. Quod si fiat ut tempore exsecutionis alius in Dominicana Republica negotia Nostra gerat, hic omnia quae iussimus faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis. quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die primo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
Pro S. R. E. Cancellario |
+MARCELLUS Card. MIMMI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Caesar Federici, Prot. Apost.
Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 31.
* A.A.S., vol. LI (1959), n.12, pp. 689-691.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana