Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ANGELORUM — MEXICANAE*
(TLAXCALENSIS)

QUIBUSDAM AB ARCHIDIOCESIBUS
 ANGELORUM ET MEXICANA DETRACTIS TERRITORIIS
NOVA EFFICITUR DIOECESIS « TLAXCALENSIS » APPELLANDA

 

Christianorum gregem cum omnium Redemptor pascendum regendunique Nobis commiserit, totis viribus curamus ut maximam iis supernae legis amplectendae et colendae copiam faciamus. Quandoquidem igitur venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Ditione Mexicana Apostolicus Delegatus, Nobis preces admovit ut, archidioecesium Angelorum et Mexicanae amplissimis partitis territoriis, novam ibidem constitueremus Ecclesiam, post auditos venera biles Fratres Octavíanum Márquez Tóriz, Archiepiscopum Angelorum, et Michaëlem Darium Miranda et Gómez, Archiepiscopum Mexicanum, atque eorum suppletum consensum qui hac in re aliquid iuris vel habeant vel se putent habere, libenti animo optatis concedentes, de suprema Nostra auctoritate ea quae sequuntur decernimus ac iubemus. Ab archidioecesibus Angelorum et Mexicana totum territorium distrahimus, quod civili statu vulgo Tlaxcala continetur, ex eoque novam constituimus dioecesim, cui nomen Tlaxcalensis, cuiusque fines has dioeceses attingent ad septemtrionem, Tulancingensem et Angelorum; ad orientem et occi.dentem solem, item Angelorum; ad meridiem d.enique, Tulancingensem, Mexicanam et Angelorum. Novae Ecclesiae caput urbs Tlaxcala erit, in qua Episcopus sedem ac domicilium ponet, cathedra episcopali in templo S. Iosephi Sponsi B. M. V., Confessoris, eadem civitate, posita; quod templum in posterum cathedrale dioecesis habebitur cum omnibus iuribus et privilegiis. Episcopus vero onera quoque, ut aequum, sustinebit. Quorum hoc memorare placet, esse scilicet Episcopum, una cum dioecesi, metropolitanae Ecclesiae Angelorum suffraganeum. Iubernus quoque ut sacrorum Antistes, cui administranda Tlaxcalensis Sedes credetur, Seminarium saltem elementarium condat, pueris excipiendis ad sacerdotii munus vocatis. Cum autem alumni eo aetatis pervenerint qua si.nt philosophicis theologicisque disciplinis imbuendi, qui meliores fuerint Romam mittantur, Collegio Piano Latino Americano recipiendi. Canonicorum insuper coetus constituatur; quod si ad praesens fieri nequeat, poterunt ad tempus Consultores dioecesani eligi, qui a munere suo cessabunt, Canonicis renuntiatis. Mensam episcopalem, quam dicunt, efficient bona, quae Ecclesiae Tlaxcalensi obvenient ad normam canonis 1500 C. I. C., Curiae proventus, fidelium collationes. Regimen, administratio dioecesis, electio Vicarii Capitularis, Sede vacante, hisque similia, Iure Canonico temperabuntur. Quod ad sacerdotes pertinet, decernimus ut ei dioecesi censea,ntur addicti, in qua beneficium aut legitimum habeant officium; ceteri clerici in qua domicilium habeant. Documenta et acta, quae ad constitutam dioecesim respiciant, ad eius episcopalem Curiam quam primum mittantur, ibique in condendo tabulario diligenter custodiantur. Ceterum haec omnia, quae mandavimus, venerabilis Frater in Ditione Mexicana Apostolicus Delegatus exsequenda curabit, vel quem ipse delegaverit, dummodo sacerdotio insignem, factis ad id necessariis facultatibus. Acta vero re, documenta idem exarari studebit, quoru.m sincera exempla ad S. Consistoriale Consilium mittet. Si autem fiat ut tenipore exsecutionis alius eidem Apostolicae Delegationi praesit, hie iussa Nostra faciet.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum eflicacitati cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere lieeat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in eeclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die tertio et vicesimo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontifieatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Bernardus De Felicis, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 93.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 803-805.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana