IOANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INSULARUM SALOMONICARUM*
(INSULARUM SALOMONICARUM OCCIDENTAL.)
A VICARIATIBUS INSULARUM SALOMONICARUM
SEPTEMTRIONALIUM ET MERIDIONALIUM
QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVUS VICARIATUS CONSTITUITUR,
« INSULARUM SALOMONICARUM OCCIDENTALIUM »
COGNOMINANDUS
Christi regnum, quod est Ecclesia, aeque ac Spiritus a quo animatur et informatur, nullos sane habet fines amplitudini suae constitutos; immo, ex Filii Dei provisione, terminos ita semper proferet ut populos nationesque et incommutabili veritati sit subacturum, et superna anxios homines luce perfusurum, et ad aeternas directurum oras, immoderatum rerum humanarum amorem co6rcens, rerum immortalium studium in animis acuens. Cuius profecto rei documento est progressus catholicae fidei in Insulis Salomonicis; in quibus tam felicia incrementa christianum cepit nomen, ut S. Congregationi Fidei Propagandae, post auditum venerabilem Fratrem Romulum Carboni, Archiepiscopum titulo Sidoniensem eundemque in Australia, Nova Zelandia et Oceania Apostolicum Delegatum, visum sit in ea orbis terrarum parte novum Vicariatum apostolicum condere. Quae cum ita sint, re bene reputata, eorum consensum supplentes qui in hoc negotio aliquod ius habeant, de Nostra summa, et apostolica auctoritate haec decernimus et ittbemus. A Vicariatu apostolico Insularum Salomonicarum Septemtrionalium insulas separamus, quas vulgari sermone appellant: Tresury, Shortlands et Choiseul atque viciniores, et Otong Java ac viciniores; item a Vicariatu apostolico Insularum Salomonicarum Meridionalium insulas Santa Isabel et viciniores atque New Georgia et viciniores; quibus territoriis novum Vicariatum apostolicum constituimus, Insularum Salomonicarum Occidentalium cognominandum, a Sodalibusque Ordinis Praedicatorum ad Nostrum et Apostolicae Sedis nutum regendum. Cui novae circumscriptioni ecclesiasticae ea omnia iura facimus quae Vicariatibus fieri solent; similiter et de oneribus censemus. Sodales autem ex Ordine Praedicatorum paterne hortamur ut, ad gloriam Dei respicientes et ad egregiae suae Societatis instituta, nihil intentatum omittant ut Salomonicas Insulas tam fertiles ac feraces, christianorum hominum faciant ditissimas. Ceterum, volumus ut has Litteras Nostras exsequendas curet venerabilis Frater Romulus Carboni, vel quem ipse delegaverit, factis ad id necessariis rei agendae facultatibus. Cum vero negotium actum fuerit, idem documenta exarari iubebit, eademque sinceris exemplis ad S. Congregationem Fidei Propagandae cito mittet. Quod si eo tempore alius eidem Delegationi praesit, hic mandata Nostra omnia fieri studebit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cniusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die undecimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.
IACOBUS A. Card. COPELLO S. R. E. Cancellarius |
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. 100, n. 88.
* A.A.S., vol. LI (1959), n.16-17, pp. 888-890.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana